Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 241
Unproofread scanNot analysed yet
At illi stupidi qui turres, templa, &aedificia, ex telluris motu concuti, &dirui necessario existimant: homines antipodes timere possent, ne in aduersum orbem labantur; aut naues cum vniuersum orbem terrarum circumeunt, ne (vt à nostri horizontis plano inclinauerint) in contrariam coeli partem ruant. Sed istae muliercularum aniles ineptiae, &philosophantium quorundam stupor; qui cùm de maximis, &de mund fabrica disserere nituntur, &audent aliquid, vix vltra crepidam sapere quicquam possunt. Terram volunt centrum esse circuli; in con uersione ergo immobilem quiescere. Sed astra siue globi errantes non mouentur super centrum terrae: superius quoque caelum non mouetur circulariter circa centrum terrae; nec terra si fuerit in cen tro, centrum est, sed corpus circa centrum. Neque consentaneum est Peripateticorum caelestia corpora, tam caduco &corruptibili centro telluris insistere. Naturam putant ad generationem, &ad incrementa rerum nascentium promouenda, quietem petere; ideoque terram totam quiescere. Atqui generatio omnis fit ex motu, sine quo vniuersa rerum natura torpesceret. Motus solis, motus lunae, inimutationes faciunt; telluris motus, interiores globi spiritus excitat; animalia ipsa non viuunt sine motu, cordisque, arteriarumque agitatione perenni. De simplici motu recto ad centrum, quòd solus sit in terra; quòd vnus tantùm sit simplicis corporis &simplex motus; nullius sunt momenti rationes. Nam motus ille rectus tantùm est inclinatio ad suum principium, non telluris modò, sed partium etiam Solis, Lunae, &reliquorum globorum, qui in orbem quoque feruntur. Ioannes Costeus qui dubitat de causa motus terrae, extrinsecam quę rens &intrinsecam, intelligat magneticum vigorem esse intrinsecum agentem &disponentem; solem etiam promouentem causam esse extrinsecam, nec tellus adeò vile atque abiectum est corpus, atque vulgò existimatur. Itaque à tellure, &eius gratiâ, &propter eius bonum, motus diurnus existit. Qui motum illum terrestrem (siquis sit) fieri volunt non solùm in longitudinem, verùm etiam in latitudinem; nihil dicunt. Posuit enim natura in tellure destinatos polos, &certas non confusas conuersiones. Ita luna voluitur ad solem menstruo cursu certis tamen polis suis, destinatas caeli partes intuentibus. Aërem supponere tellurem mouere, ridiculum esset. Aër enim halitus tantùm est, &circumfusum ipsius telluris effluuium; venti etiam sunt in aliqua parte tantùm halituum impetus iuxta superficiem telluris; altitudo eius motus exigua est, varijque sunt venti in omnibus regionibus dissimiles &contrarij. Cùm illi in materia telluris causam non reperiunt (nihil enim reperire se aiunt praeter soliditatem, &consistentiam) in forma negant esse, tantumque admittunt frigus, &siccitatem, telluris qualitates; quae mouere tellurem non possunt.