# De magnete 241

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241

At illi stupidi qui turres, templa, & aedificia, ex telluris motu concuti, & dirui necessario existimant: homines antipodes timere possent, ne in aduersum orbem labantur; aut naues cum vniuersum orbem terrarum circumeunt, ne (vt à nostri horizontis plano inclinauerint) in contrariam coeli partem ruant. Sed istae muliercularum aniles ineptiae, & philosophantium quorundam stupor; qui cùm de maximis, & de mund fabrica disserere nituntur, & audent aliquid, vix vltra crepidam sapere quicquam possunt. Terram volunt centrum esse circuli; in con uersione ergo immobilem quiescere. Sed astra siue globi errantes non mouentur super centrum terrae: superius quoque caelum non mouetur circulariter circa centrum terrae; nec terra si fuerit in cen tro, centrum est, sed corpus circa centrum. Neque consentaneum est Peripateticorum caelestia corpora, tam caduco & corruptibili centro telluris insistere. Naturam putant ad generationem, & ad incrementa rerum nascentium promouenda, quietem petere; ideoque terram totam quiescere. Atqui generatio omnis fit ex motu, sine quo vniuersa rerum natura torpesceret. Motus solis, motus lunae, inimutationes faciunt; telluris motus, interiores globi spiritus excitat; animalia ipsa non viuunt sine motu, cordisque, arteriarumque agitatione perenni. De simplici motu recto ad centrum, quòd solus sit in terra; quòd vnus tantùm sit simplicis corporis & simplex motus; nullius sunt momenti rationes. Nam motus ille rectus tantùm est inclinatio ad suum principium, non telluris modò, sed partium etiam Solis, Lunae, & reliquorum globorum, qui in orbem quoque feruntur. Ioannes Costeus qui dubitat de causa motus terrae, extrinsecam quę rens & intrinsecam, intelligat magneticum vigorem esse intrinsecum agentem & disponentem; solem etiam promouentem causam esse extrinsecam, nec tellus adeò vile atque abiectum est corpus, atque vulgò existimatur. Itaque à tellure, & eius gratiâ, & propter eius bonum, motus diurnus existit. Qui motum illum terrestrem (siquis sit) fieri volunt non solùm in longitudinem, verùm etiam in latitudinem; nihil dicunt. Posuit enim natura in tellure destinatos polos, & certas non confusas conuersiones. Ita luna voluitur ad solem menstruo cursu certis tamen polis suis, destinatas caeli partes intuentibus. Aërem supponere tellurem mouere, ridiculum esset. Aër enim halitus tantùm est, & circumfusum ipsius telluris effluuium; venti etiam sunt in aliqua parte tantùm halituum impetus iuxta superficiem telluris; altitudo eius motus exigua est, varijque sunt venti in omnibus regionibus dissimiles & contrarij. Cùm illi in materia telluris causam non reperiunt (nihil enim reperire se aiunt praeter soliditatem, & consistentiam) in forma negant esse, tantumque admittunt frigus, & siccitatem, telluris qualitates; quae mouere tellurem non possunt.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
