Latin
244
William Gilbert, De magnete 244
Unproofread scanNot analysed yet
Si vitium fuerit in mole, ita vt cauitas sit profunda (verbi gratia mille orgiarum) pars telluris homogenea, aut materia coalita terrestris, descendit per spatium illud (siue aqua siue aëre plenum fuerit) ad certius principium, quàm est aër aut aqua, solidum petens globum. At centrum terrae vt neque tellus tota ponderat; partes separatae inclinant ad suum principium; inclinationem autem illam pondus appellamus; vnitae partes acquiescunt; neque si ponderarent diurnae reuolutioni impedimentum adferrent. Nam circa axem AB, si Aume. pondus fuerit in C, libratur ab E; si in F, à G; si in H, ab I. Ita intrinsecùs in L, librantur ab M: totus igitur globus, cui axis est naturalis, libratur in aequilibrio, &facilè mouetur leuissimâ causâ, maximè verò qui à tellus in loco proprio nullo modo grauis est nec libratione eget. Nullum igitur pondus resistit diurnae reuolutioni, nec iustam facit directionem, nec in loco perseuerantiam. Quare manifestum est, quòd nulla adhuc ratio satis firma aduersus telluris motum à Philosophis inuenta sit. CAP. VI. De causa definiti temporis, integrae conuersionis telluris.