# De magnete 245

William Gilbert, De magnete, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/245

lurni motus causae à magnetico vigore, & confoederatis corporibus petendae sunt; cur videlicet vigintiquatuor horarum spatio, diurna terrę reuolutio absoluatur. Nulla enim ars curiosa, aut per Clepsydras aut per horologia arenaria, aut per ea quae ex rotulis denticulatis composita, ponderibus, aut intensae laminae chalybeae vi incitantur, differentiam aliquam temporis inuenire potest. Sed diurna vertigo vt semel transijt, sic recurrit iterum. Diem verò accipere voluimus, absolutam vertiginem meridiani telluris, à sole ad solem. Qui paulò maior est quàm eius integra reuolutio; sic 365 conuersionibus ad solem & fere annuus cursus absoluitur. Ex certo hoc telluris & constanti motu numerus & tempus dierum 365, horarum 5 minutorum 55, in annis solaribus tropicis, semper certum & definitum est, nisi quòd ab alijs causis exiguae quaedam sint differentiae. Voluitur igitur terra non fortuitò, aut casu, aut praecipitanter; sed meliore intelligentia aequaliter, & admirabili constantia, non aliter atque caetera astra omnia mobilia, quae motionum suarum certas habent periodos. Nam cum sol ipse motiui mundi actor sit & incitator; globi alij errones intrà vires eius positi, cum acti sunt & conciti, suis etiam viribus quisque cursus suos proprios moderatur, conuertunturque suis temporibus pro vertiginis maioris amplitudine, & virium effusarum differentijs, & ad melius bonum intelligentia. Ob eamque causam, Saturnus ampliorem habens cursum, longiore tempore circumfertur: breuiore autem Iupiter, & Mars adhuc multò celeriùs; Venus verò nouem mensibus, Mercurius 80 diebus, ex Copernici hypothesibus; Luna circa terram ad solem 29 diebus, horis 12, minutis 44. Tellurem circulariter moueri super suum centrum posuimus, diem conficientem integrâ reuolutione ad solem. Luna menstruo cursu circa tellurem voluitur, & solis coniunctionem à priore synodo repetens, mensem constituit siue diem Lunarem. Medium orbis concentrici Lunae, Copernici & recentiorum obseruationibus plurimis, inuenitur distare à centro telluris 29 diametris telluris & quasi 32. Reuolutio Lunae ad solem, fit 29 diebus, & horae minutis 44. Motum obseruamus ad solem, non periodicum, quemadmodùm ij. modùm dies est reuolutio integratelluris ad solem, non periodica; quia sol causa motus est, tam terrestris, quàm Lunaris: etiam, quia (iuxta recentiorum hypotheses) mensis synodicus sit verè periodicus, propter telluris motum in orbe magno. Diametrorum ad circulos eadem est proportio.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
