# De magnete 248

William Gilbert, De magnete, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/248

Etiam & annos Olympiacos, quos ab exortu caniculae auspicabantur, eosdem esse putauerunt qui sunt à solstitio. Hipparchus Rhodius, primus animaduertit haec inuicem distare, maioremque inuenit annum, ad stellas fixas comparatum, quàm ad aequinoctia, aut solstitia: vndè existimauit stellis quoque fixis aliquem inesse motum in consequentia; sed lentum admodùm, nec statim perceptibilem. Post illum Menelaus geometra Romanus, deindè Ptolemaeus, & longo post tempore Machometes Aracensis, plurimique alij, omnibus suis literarum monumentis, stellas fixas & firmamentum totum, in consequentia procedere senserunt, caelum contemplantes non tellurem, & magneticas inclinationes non intelligentes. Nos verò à volutatione quâdam axis telluris potiùs proficisci demonstrabimus, quàm octauam illam (quam vocant) sphaeram, firmamentum, & aplanes, innumeris globis stellisque insignitam, quarum distantiae à tellure nunquam à quouis demonstratae sunt, aut demonstrari possunt (toto quasi labente mundo) circumuolui. Et sanè magis verisimile videri debet perpusilli terrestris corporis inflexu quodam & inclinatione, saluari manifestò caelestes apparentias posse, quàm totius mundi systematis agitatione; maximè verò quòd hic motus, ad telluris tantùm emolumentum ordinatus sit: Stellis autem fixis, aut erronibus, omninò vtilis non sit. Immutantur enim hoc motu in omni Horizonte ortus & occasus stellarum, tùm etiam in summo caeli culminationes, adeò vt stellae quae olim verticales fuerant, nunc à vertice gradibus quibusdam distent. Cautum enim à natura est, anima telluris seu magnetico vigore, vt quemadmodùm necessarium erat in temperandis, suscipiendis, auertendisque, idoneis temporibus solis radijs & lumine, vt poli telluris respectus à polis eclipticae 23 & ampliùs gradibus distarent: Ita nunc moderandis & per vices & successionem suscipiendis stellarum fixarum radijs luminosis; telluris poli in eadem distantia ab ecliptica, in circulo eclipticae arctico volutarent; reperentuè potiùs lento gradu, quòd actiones stellarum, ijsdem parallelis circulis, non semper insisterent, sed mutationem haberent tardiorem: Nam stellarum influentiae non adeò sunt vehementes, vt celerior sit cursus desideratus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
