# De magnete 249

William Gilbert, De magnete, 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/249

Lento igi tur pede inflectitur axis, & stellarum radij super faciem telluris tantùm longo tempore immutantur, quantùm arctici vel polaris circuli diameter extenditur: vndè stella in extremitate caudae Cynosurae, quae olim 12 gradibus, minutis 24 (tempore scilicet Hipparchi) distabat à polo mundi, siue à puncto illo quem polus telluris, respiciebat; nunc tantùm gradibus 2 & minutis 52, ab eodem distat: vndè à propinquitate, à recentioribus Polaris dicitur: distabit aliquando à polo tantùm, vnius gradus: postea verò à polo incipiet recedere, donec ab eo absit grad. 48: quod secundum tabulas Prutenicas, erit anno domini 15000. Ita lucida lyrae (quae nobis Britannis australibus iam ferè culminat) polo mundi aliquando, ad quintum ferè gradum appropinquabit. Sic omnes stellae immutant suos luminis radios in superficie telluris, admirabili hac magnetica axis telluris inflexione. Hinc temporum anni nouae varietates, terraeque foecundiores magisue steriles euadunt; hinc gentium ingenia & mores immutantur, regna & leges alterantur, pro stellarum fixarum virtute & robore suscepto aut amisso, pro singulari & specificâ naturâ fixarum culminantium; aut propter nouas in alijs Zodiaci locis cum planetis configurationes; propter ortus etiam, & occasus, & concursus in meridiano nouos. Praecessio aequinoctiorum, ex motu aequali poli telluris in circulo Zodiaci arctico, hîc demonstratur. Sit Ecliptica linea ABCD; circulus Zodiaci arcticus IEG. Si ergo polus telluris respexerit E, tunc aequinoctia sunt in D, C: Sit hoc tempore Methonis, quando cornua Arietis erant in coluro aequinoctiorum. Quòd si polus telluris processerit vsque ad I; tunc aequinoctia erunt K, L; & stellae in C ecliptica, in successionem signorum progressae videbuntur arcu toto KC: L promouetur praecessione contra ordinem signorum, arcu DL: hoc verò contrario modo fieret si G punctum respiceret polos telluris, & motus esset ab E versus G: tunc enim aequinoctia essent MN & stellae fixae eadem anticiparent in C & D, contra ordinem signorum. CAP. De praecessionis aequinoctiorum, & obliquitatis Zodiaci anomalia. Equinoctiorum immutatio non est semper aequalis, sed aliquando celerior, aliquando tardior euadit: quia poli telluris in Circulo Zodiaci arctico & antarctico inęqualiter incedunt, & à mediâ viâ vtrinque declinant: vndè obliquitas Zodiaci ad ęquatorem, immutari videtur. Quod vt per longas obseruationes cognitum est; ita etiam perspectum, puncta aequinoctialia vera à punctis aequinoctialibus medijs, hinc, indè, 70 minutis (maximâ prostaphaeresi) elongari: solstitia verò 12 minutis aut aequatori inaequaliter appropinquare, aut totidem recedere; ita vt proxima accessio sit graduum 23 mi. 28, maxima autem elongatio graduum 23, minutorum 52.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
