# De magnete 25

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/25

Alij verò sunt plumbei coloris, fissiles, & non fissiles, magnetes veluti squamatim in tessulas fissiles; habeo & griseos marmoreos cinerei coloris, & maculis vt marmor griseum ornatos, qui & optimè poliuntur. In Alemania sunt perforati tanquam faui, leuiores caeteris, & tamen fortes. Metallici sunt qui in optimum ferrum funduntur; Alij fusionem non habent facilem metallicam, sed vt intur. Sunt grauissimi, vt & valdè leues; sunt robustissimi ferrea rapientes, alij verò imbecilliores qui minus possunt, alij tam languidi & steriles, vt aegrè trahant tantillum ferri, nec magneticum aduersum abigant. Firmi sunt alij & contumaces, nec facilè artificijs cedunt: Alij friabiles. Rursum densi sunt & duri vt smyris, aut rari & molles vt pumex; Porosi, aut solidi: Integri & vniformes, aut varij & exesi; Duritie nunc ferrum imitantes, immo aliquando ferro difficilius secantur aut limantur: Alij sicut argilla mollescunt. Non omnes magnetes rectè dici possunt lapides; sunt qui saxa potius repraesentant; alij verò venae potiùs metallicae existunt; alij glebae & terrae. Ita inter se varij & dissimiles omnes, tum alij plus, alij minus virtute egregia dotati. Variantur enim ex soli natura, dissimili glebarum mixtura & humorum, pro regionis ratione & labe, in suprema hac terrae adnata substantia, ex multarum causarum confluentijs, & perpetua ortus & interitus vicissitudine, corporumque mutationibus. Nec rarus est hic tantae virtutis lapis, nec vlla regio in qua non aliqua specie reperiatur. Quod si diligentius, & maioribus sumptibus ipsum insequerentur homines, aut eruere propter difficultates possent, vbique in manus veniret, vti postea demonstrabimus In multis regionibus inueniuntur & aperta sunt magnetum valentium metalla, antiquis scriptoribus incognita, quemadmodum in Germania vbi magnetes erui nullus eorum affirmauit vnquam: tamen postquam patrum nostrorum memoria res metallica illic crescere caepit, plurimis in locis magnetes potentes, & viribus valentes et uuntur: vt in Hercinia sylua vltra Helceburgum; in Misenae monte non longè à Suarcebergo; satis robustus inter Snebergum & Annaebergum in valle loachimi, quem obseruauit Cordus: Item iuxta Pelam vicum in regione Francorum: In Boëmia in metallis ferrarijs ad Lessam pagum, alijsque locis, testibus Georgio Agricola, plurimisque viris metallicis eruditis. Similiter in alijs regionibus hoc aeuo ostenditur; nam lapis hic virtutibus suis egregius, vt nunc per vniuersum terrarum orbem celebris; ita & vbique omnis illum terra profert, & quasi omnium terrarum indigena est. In India orientali, in China, in Bengala, iuxta fluuium Indum frequens, & maritimis quibusdam cautibus: in Persia, Arabia, & maris Erithrei insulis: in multis Aethiopiae locis, vti olim zimiri de quo Plinius commemorat: In minoni nori Asia circa Alexandriam & Troadem; in Macedonia, in Boeotia, in Italia, insula Elba, Barbaria: in Hispania, vt olim, sic nunc plurimis fodinis: In Anglia nuperrimè ingens eius vis reperta in metallo Adriani Gilberti viri nobilis; & in Deuonia, & in sylua de Dean: In Hibernia itidem, Noruegia, Dania, Sueuia, Lappia, Liuonia, Prussia, Polonia, Hungaria.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
