Latin
254
William Gilbert, De magnete 254
Unproofread scanNot analysed yet
3434, &paulò plùs: Periodus anomaliae pręcessionis aequinoctiorum, est ann. 1717, &paulò plus. Si diuidatur totum tempus motus AT in octo partes aequales, in prima octaua, fertur polus velociùs ab A in B: In secunda octaua tardius à B in C: In tertia, eâdem tarditate à C in D: In quarta, velociùs rursum à D in E: In quinta, pari velocitate ab E in F: Rursum tardiùs ab F in G; eâdemque tarditate à G in H: In vltima octaua, velociùs rursum ab H in I: Quae est intorta corolla Copernici cum medio motu in curuam fusa lineam, quae veri motus est via. Et sic polus attingit periodum anomaliae praecessionis aequinoctiorum bis, &semel tantùm declinationis, siue obliquitatis. Ita à recentioribus, maximè verò à Copernico (Astronomiae instauratore) anomaliae motus axis telluris describuntur, quantùm obseruationes veterum ad nostra vsque tempora concedunt; sed desiderantur adhuc plures, &exactae obseruationes, vt quis aliquid certi statuat de anomalia motus praecessionum, tum etiam obliquitatis Zodiaci: Nam ab eo vsquè tempore, à quo per varias obseruationes anomalia hęc obseruata primùm fuit, ad medietatem tantùm periodi obliquitatis peruentum est. Quò magis haec omnia de inaequali motu tam praecessionis, quàm obliquitatis, incerta, &incognita sunt: Quare neque nos illius causas aliquas naturales proferre, &certò statuere possumus. Quare etiam &nos magneticis nostris rationibus &experimentis hîc finem &periodum imponimus. FINIS. Errata. Pag. 9 lin. 32 subline lege sublime, p. 72 l. 16 absque leg. vsque, p. 142 l. 1 polos log. polus, p. 62135 trahitur: leg. trahatur? p. 61 l. 34. multisque leg. multusque, p. 230. l. 6 orgiarum leg. orgyarum, p. 2111. 17 parelleli lege paralleli.