# De magnete 26

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/26

Nam licet terrestris globus varijs humoribus, & glebarum naturis, perpetua generationis & corruptionis vicissitudine ortis, per totum eius ambitum temporis diuturnitate altiùs in superficie efflorescit, & tanquam tegumento, & inuolucro vario, & caduco cingitur: tamen ex eius gremio plurimis sese attollit locis, à perfectiori corpore propinquior soboles; & sese mittit in luminis auras. Inualidi verò magnetes & minùs robusti, humorum labe debilitati, in omni regione, in omni pago manifestè apparent: facile est inuenire ingentem corum vim vbique, sine montium aut profunditatum penetratione, aut metallicorum difficultatibus & aerumnis; quemadmodum in sequenti bus demonstrabimus: hosque ita pręparare leui opera curabimus, vt virtus in illis languida & sopita appareat. Dicitur à Graecis ἡράκλος, vt à Theophrasto, & μαγνῆτις, & μάγνης vt ab Euripide, referente Platone in lone: Ab Orpheo etiam μαγνῆσσα, & σιδερίτης quasi ferrarius: à Latinis magnes, Herculeus; Gallis aimant, corruptè ab adamante; Hispanis piedramant: Italis calamita; Anglis loadstone & adamant stone, Germanis magness, & siegelstein: Ab Anglis, Gallis, & Hispanis vulgò ab adamante nomen habet; forsan quia olim decepti sunt sideritis nomine vtrisque communi: magnes σιδερίτη dicitur à virtute alliciente ferrum: adamas σιλερίθη dicitur à splendore ferri politi. Aristoteles lapidis tantùm nomine designat ἔομε δὲ κιθαλῆς ἐξ ὧν ἀπομνεμοννουσι, κινητικὸν τι τὴν ψυχὴν ὑπολαμβάνει εἴπερ ταν λιθον ἔφη ψυχὴν ἔχειν, ὅτι τὸν σιδηρὸν κινεῖ: de anima 1. Magnetis nomine appellatur alius etiam lapis plurimum à siderite differens, qui argenti speciem prae se fert; naturâ Amianto similis, & quòd ex crustis (lapidum specularium modo) constat, forma differt: Germanis Katzensilbar & Talke. CAP. Magnes habet distinctas naturali potestate partes, & polos virtute conspicuos.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
