# De magnete 29

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/29

CAP. IIII. Polus lapidis quis sit Borealis: & quomodo discernitur à meridionali. Elluris polus alter versus Cynosurae astrum conuertitur, certumque in coelo punctum constanter respicit, (nisi quòd ex astris fixis promotis in longitudinem immutatur, quem motum nos in tellure agnoscimus, vt postea demonstrabimus:) Alius verò in aduersam caeli faciem veteribus ignotam, nunc in magnis nauigationibus conspicuam, & stellis frequentibus ornatam conuertitur: Perindè magnes virtutem & potentiam habet, seipsum in Boream & Austrum dirigendi (consentiente & conferente vires terra ipsa) iuxta naturae conformationem, quae lapidis motiones, ad eius genuinas locationes componit. Quod sic demonstratur: Lapidem magneticum (polis inuentis) collocabis in vase ligneo rotundo, Cypho vel paropside, illum cum vase simul (tanquam nautam in cymba) collocabis super aquam in vase magno aliquo aut cisterna, vt liberè possit in medio fluitare, nec tangat limbum eius, vbi ventis aër non commouetur, quibus motus lapidis naturalis impediatur: hic ille lapis tanquam in naui, in medio superficiei aquae tranquillae, & non fluctuantis positus, seipsum illico cum vase deferente commouebit, & circulariter voluetur, donec meridionalis eius polus in septentriones, septentrionalis in austrum dirigitur; Recurrit namque à positione contraria, ad polos: & quanquam primo impetu vehementiore polos praeterlabitur; tamen iteratis quibusdam reuersionibus, tandem in polis, siue meridiano, acquiescit (nisi quòd pro loci ratione à punctis illis, siue meridionali linea, aliquantulum distrahitur, variatione quadam, cuius causam postea declarabimus. ) Quoties hunc de suo loco dimouebis, toties egregia naturę dote, repetit certos illos & destinatos terminos; neque hoc tantùm sit, si ad planum horizontis poli aequaliter in vase dispositi fuerint: verùm etiam si decem, aut viginti, aut triginta, aut quinquaginta aut octoginta gradibus, alter polus, siue meridionalis siue borealis, supra planum horizontis attolleretur in vase, aut deprimeretur: Borealem tamen partem lapidis, meridiem petere, australem septentriones videbis; adeò vt polus lapidis si vno tantùm gradu à Zenith, & summo coeli distabit, in lapide sphaerico, lapis totus voluitur, donec polus suas sedes occupet; licet non verè directas, tamen versus illas partes inclinabit, & in directionis meridiano requiescet.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
