# De magnete 32-2

William Gilbert, De magnete, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/32-2

manifestum in omnibus, non tantùm Aethiopicis, vt Plinius putabat. Aethiopici illi si fuerint validi, vt etiam ex China delati, quia robustiores omnes, effectum citiùs & planiùs ostendunt, in partibus polo finitimis fortiùs attrahunt, conuertunturque, donec polus polum directè aspiciat. Polus lapidis, alterius lapidis conuenientem partem (quam aduersam appellant) veluti Aquilonaris Austrinam, firmiùs attrahit, & festinantiùs rapit; perinde & ferrum aduocat vehementiùs, quod & illi fortiùs inhaeret, siue excitum fuerit antè magnete, siue intactum. Sic enim non sine ratione à natura comparatum est, vt quae proximiores sint partes polo, firmiùs alliciant: in polo verò ipso sedes sit, tanquam regia summae & spectatae virtutis, vbi vehementiùs trahuntur, & aegerrimè dimittuntur corpora magnetica admota. Sic poli respuunt magis abiguntque peruersè obiecta inconcinna & aliena. CAP. VI. Magnes, tàm venam ferri attrahit, quàm ferrum ipsum excoctum & conflatum.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
