Latin
35
William Gilbert, De magnete 35
Unproofread scanNot analysed yet
Existunt succi ex sublimaris ex profundioribus locis vaporibus, Aquae etiam omnes, telluris sunt extractiones &quasi exsudationes. Rectè igitur aliqua ex parte, Aristoteles halitum illum qui continuatus in venis terrarum crassescit, materiam vult esse metallorum: nam densantur in locis minùs calidis halitus, quàm vbi exorti sunt, &à terrarum &montium naturis, tanquam matricibus, conuenientibus temporibus, incrassantur mutanturque in metalla: Sed non illi solùm venas constituunt, sed influunt &ingrediuntur solidiorem materiam, &metalla constituunt. Cum igitur materia illa concreta, in temperatioribus alueis consederit, in tepidis illis spatijs conformatur, non aliter atque in vtero calenti semen, aut embrio concrescit: aliquando halitus cum materia sola idonea in se coit: hinc metalla nonnulla pura eruuntur aliquando, sed rariùs, quae absque excoctione existunt perfecta: alij verò halitus qui terris immixti sunt superfluis, excoctione indigent, quomodò venae metallorum omnium tractantur, quae recrementa sua omnia ignium vi dimittunt, &in metallum susa fluunt, &separantur à terrenis sordibus, non à vera telluris substantia. Quòd verò fit aut aurum, aut argentum, aut aes, aut quòd alia vlla existant metalla; non ex materiae quantitate, aut proportione, non vllis materiae viribus contingit, vt delirant Chemistae; sed quando cum idonea materia alueis conuenientibus, ®ionibus, formas apprehendunt, ab vniuersali natura, quibus perficiuntur; non aliter atque reliqua fossilia, vegetabilia, &animalia quaeque: alioquin vagae &incertae essent metallorum species, quae paucae iam admodum eruuntur, adeò vt vix decem metalla agnoscantur. Cur verò natura adeò fuerit parca in metallorum numero, aut cur tot existant quot agnoscuntur ab hominibus, non facile est explicare; quanquam vaniores &delirantes Astrologi, planetis singulis, sua metalla adiungunt. Sed neque planetis metalla nec metallis planetae, numero aut proprietate conueniunt. Quid enim cum Marte ferrum conuenit? nisi quòd vt ex illo instrumenta plurima, ita enses et bellica tormenta fabricantur. Aes quid ad Venerem spectat? aut loui quomodo correspondet stannum? aut plumbum album? Veneri potius dedicanda. sed ista anilia. Halitus igitur remotior vis est generationi metallorum: succus ex halitibus, propinquior: sicut sanguis, semenque in generatione animalis.