# De magnete 38

William Gilbert, De magnete, 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/38

Sic in libro Aristotelis de admirandis narrationibus, Fertur (inquit) peculiaris quaedam generatio esse ferri Chalybici, Misenique, vt quod ex sabulo fluuiorum comportatum; alij simpliciter lotum in fornace excoqui; alij illam etiam & lotura frequentiore subsidentem hypostasim inijci, simulque igni purgari tradunt: adiecto pyrimacho lapide, qui istic plurimus reperitur. Ita plurimae rerum formae, ferream hanc & telluris naturam, suis substantijs egregie, & vberrimè continent. Multi verò & vbique frequentissimi, in omni solo sunt lapides, & terrae, & variae & mixtae materiae, quae non ita diuites, suas tamen concipiunt ferreas substantias & emittunt ignibus artificiosis, quae à metallicis viris propter minorem fructum relinquuntur: alię verò terrae ferream naturam ostendunt, in ferrum tamen (valdè steriles minimè funduntur: & neglectae non cognoscuntur. Differunt etiam inter se plurimùm ferra conflata. Etenim quoddam est natura tenax, quod optimum; mediocre quoddam; aliud fragile, quod deterrimum. Aliquando ferrum propter venae praestantiam, in aciem conflatur, vt hodiè in Noricis. Ex optimo etiam ferro saepiùs elaborato, & à recrementis omnibus purgato, aut post ignitionem in aquis mersione, oritur id quod Graeci σημομα vocant; Latini autem aciem; alij aciarium, quale quondam Syriacum, Parthicum, Noricum, Comense, Hispanicum; alibi propter aquam cui saepiùs immergitur, vt in Italia Comi, in Hispania Bilbili, & Tariassonae. Acies maiori multò pretic quàm ferrum venditur. Et propter praestantiam cum magnete melius consentit, ex quo validiori saepe excoquitur, suscipitque vires eius citiùs, diutiusque retinet validas, & ad omnia magnetica experimenta summè idoneas. Ferrum posteaquam in primis fornacibus excoctum fuerit, varijs postea artibus elaboratur, in magnis officinis, seu molendinis, coeunte metallo malleato immanibus ictibus, & recrementum deponente. Nam à prima fusione fragilius est, & minùs perfectum. Quarè apud nos (Anglos) cum maiora tormenta bellica conflantur, vt firmiora vim illam flammiferam sustinerent, metallum à recrementis magis repurgant; dum (fluente metallo) iterum per angustum transire faciunt, quo modo recrementosam substantiam exuit. Fabri verò ferrarij succis quibusdam, & malleorum ictibus, ferreas confirmant laminas, ex quibus clypeos, loricasque, ad omnes sclopporum ictus contumaces, conficiunt. Ferrum arte & temperatura durius sit, quod etiam arte mollius euadit, & quasi plumbum tractabile. Durum fit ab aquis quibusdam in quas candens immergitur, vt in Hispania Bilbili, & Turiassonae: Remollescit, vel propter ignem solum cum sine ictibus, ac sine aqua ex seipso refrigeretur: vel propter pingue, in quod immergitur: vel quod artificiosè illinitur, (vt varijs artificijs meliùs inseruire possit) variè temperatur. Hanc artem Baptista Porta 13. libro magiae naturalis ostendit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
