Latin
PRAEFATIO
William Gilbert, De magnete 4
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO tem tandem nanciscentur. Quare in magnetica disciplina, qui progrediuntur magis, hypothesibus magis confidunt, &proficiunt vberiùs; nec facilè cuiuis aliquid in magnetica philosophia certò constabit, in qua non sint cognita aut omnia, aut saltem pleraque. Physiologia haec ferè tota noua est, &inaudita; nisi quòd pauci admodùm, de vulgaribus quibusdam viribus magneticis paucula quędam tradiderunt. Quarè &veteres &Graecos auxiliarios minime aduocamus, quòd neque graecula argumenta subriliùs, nec graeca verba significantiùs veritatem demonstrare, aut meliùs illustrare possunt. Est enim doctrina magnetica nostra aliena ab eorum principijs plurimis &decretis. Neque huic operi vllum eloquentiae fucum, aut verborum ornatum attulimus, sed hoc tantum fecimus, vt res difficiles &incognitae tractarentur à nobis, eâ dicendi formâ, ijsque verbis necessariò requisitis, vt intelligi dilucidè queant: Nouis igitur &inauditis quibusdam verbis aliquando vtimur, non vt ineptioribus vocabulorum velis, tenebrae aut caligines rebus offunderentur (vt Chemistae solent) sed vt abdita non nominata, nunquam adhuc perspecta, planè &integrè traderentur. Post magnetica experimenta, &partium telluris homogenicarum scientiam, progredimur ad totius telluris generalem naturam; vbi etiam decretum est liberè philosophari, eâdem licentiâ quâ olim Aegyptij, Graeci, Latinique sua dogmata diuulgabant: nam plurimi in illis errores iam diu successiuè ad recentiores scriptores per manus quasi traditi sunt: quibus adhuc dum insistunt scioli, perpetuis quasi in tenebris vagantur. Priscis illis &quasi primis philosophiae parentibus Aristoteli, Theophrasto, Ptolemaeo, Hippocrati, Galeno suus semper honos tribuatur, à quibus dimanauit sapientia ad posteros; sed ętas nostra plurima detexit &in lucem attulit, quae illi etiam si viuerent libenter amplecterentur. Quare &nos eaquae longâ experientiâ inuenimus, probabilibus hypothesibus exponere non dubitauimus, Vale. AD GRAVISSIMVM DOCTISSIMVMQVE VIrum D. Gulielmum Gilbertum, Medicinae apud Londinenses doctorem eximium, Magneticaeque philosophiae parentem; de magneticis hisce libris, Edwardi VVrighti παραίνεσις ἐγκωμιαστική.