# De magnete 43

William Gilbert, De magnete, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/43

CAP. X. Vena ferri polos habet, & acquirit, & disponit sese ad mundi polos. Eploranda est humana, in rebus naturalibus inscitia, & tanquam in tenebris somniantes, excitandi sunt noderni philosophi, & ad rerum vsum & tractationem educendi, ab otiosâ ex libris tantùm quaesitâ doctrinâ, probabilium rationum nugamentis, & coniecturis tantùm suffulta. Nam & ferri (quo nihil magis nobis in vsum venit) vt plurimorum aliorum apud nos corporum, scientia manet incognita, cuius vena diues, insitâ proprietate, in vasculo supra aquam, perinde atque magnes, dirigit se in septentriones, & Austrum, in quibus punctis acquiescit, à quibus distracta, ad eadem insito vigore recurrit. Venae verò minùs perfectae, quae tamen in lapidis, aut terrae corporibus ferrum copiosum continent, plurimae motum non habent, sed praeparatae artificiosis ignibus, quemadmodum in superiore capite declarauimus, vigorem concipiunt polarem (quem nos verticitatem dicimus) neque solùm ferri venae à metallicis expetitae, sed etiam terrae ferrugineâ substantiâ tantùm imbutae, & saxa nonnulla modo eodem in has coeli, seu veriùs terrae positiones incumbunt, labunturque, si fuerint artificiosè collocatę, donec ad quaesitum locum perueniant, in quo auidè requiescunt. CAP.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
