# De magnete 44

William Gilbert, De magnete, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/44

Ferrum conflatum, non excitum magnete, ferrum trahit. Errum excoquitur in primis fornacibus ex vena, quę partim in metallum, partim in recrementum vehementissimis ignibus, octo, decem, vel duodecim horarum spatio, conuertitur, aut secernitur, fluitque à sordibus & inutili corpore metallum, in massam magnam, longamque, quae magno acuto malleo subiecta, in partes secatur, ex quibus in altero camini foco recoctis, & rursus incudi impositis, fabri formant massas quadrangulas, sed maximè bacilla, quae à mercatoribus & ferrarijs emuntur: ex quibus vulgò in officinis varia instrumenta confici solent. Hoc ferrum dicimus conflatum, atque à magnete trahi omnibus manifestò apparet. Nos verò diligentiùs omnia experientes ferrum ipsum solum per se, nullis excitum lapidibus, alienis viribus nullis imbutum, aliud ferrum allicere deprehendimus: quanquam non ita auidè rapere, & subitò conuellere, quemadmodum robustior magnes; quod sic cognoscito: suberis Cortex exiguus, nucis auellanae magnitudine, rotundus, traijcitur ferreo filo, vsque ad medium fili: in aqua tranquilla cum natauerint, appone fini illius alteri, propè (ita tamen vt non tangat) finem alterius ferrei fili: & filum, filum trahit, & alterum lentè subductum sequitur, atque hoc tantùm conuenientibus terminis perficitur. A cortex cum ferreo filo, B finis alter parum supra aquae superficiem elatus, C finis alterius fili, quo modo B trahitur à C. Alio modo probabis in maiori corpore. Pendeat longa virga ferrea, nitida (qualis pro velis, & fenestrarum cortinis paratur) in aequilibrio tenui filo serico: huius fini alteri in aëre quiescenti, admoue ferri massulam politam oblongam, conuenienti termino, in distantia semidigitali: Vertit se ferrum libratum ad massam; tu eâdem celeritate manum cum massa subducito, viâ ad pendentis aequilibrium circulari; subsequitur ferri librati finis, & in orbem vertitur.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
