# De magnete 46

William Gilbert, De magnete, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/46

Hoc etiam intelligere oportet, & firmâ memoriâ retinere, quòd vt robustus magnes, & ferrum eodem magnete tactum, non verum semper polum sed variationis punctum exactè ostendunt; ita magnes infirmior, ita ferrum quod suis tantum viribus, non lapidis impressione dirigit sese; sic ferrea vena omnis, & corpora omnia, ferreâ aliquâ naturâ imbuta, & praeparata, in idem horizontis punctum, ad variationis locum regionis propositae (si fuerit in illa variatio) conuertuntur, & in illo manent, & acquiescunt. CAP. XIII. Ferrum excoctum habet in se Boreales, & Australes partes certas: Vigorem magneticum, verticitatem, & vertices destinatos, seu polos. Errum disponit se in septentriones, & meridiem; non vno eodemque puncto in hunc, & in illum polum: Vnus enim venae ipsius terminus, & fili etiam ferrei conflati finis, certò & constanter destinatur in Boream, alter in Austrum, siue in aëre pendeat ferrum, siue aquis innatet, siue sint maiora ferrea bacilla, siue fila tenuiora. Etiam si fuerit virgula, aut filum longitudinis, decem aut viginti, aut ampliùs, vlnarum; alter finis plerumque est Borealis, alter Austrinus. De illo filo si amputaueris partem, terminus illius partis diuisae, si fuerit Borealis, alterius terminus (qui adiunctus erat) erit Australis: Ita si in plurimas partes diuidas, priusquàm experimentum feceris in aquae superficie, cognoscere poteris verticem. In his omnibus Borealis finis trahit Australem, & fugat Borealem, & contrà, iuxta leges magneticas. In hoc tamen ferrum conflatum differt à magnete, & suâ venâ, quòd in globo ferreo cuiuscunque magnitudinis, vt in Bombardicis, aut Canonis, aut colubrinae, aut falconis sphaerulis, verticitas difficiliùs acquiritur, apparetque, quàm in lapide, ipsâ venâ, & magnete rotundo: Sed in ferramentis longis, & extensis vis statim cernitur, cuius rei causas, & verticitatem, polosque acquirendi sine magnete modos, vt reliquarum omnium subtilitatum de verticitate rationes, in directionis motu declarabimus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
