Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 54
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus in quarto de facultatibus simplicium medicamentorum dicit ferrum corpus esse terreum, &crassum. Ita magnes fortis est nostris rationibus maximè terreus: Proximum locum tenet vena ferrea, siue magnes imbecillior; Ita magnes origine &naturâ est ferreus, &ferrum magneticum, vtrumque specie vnum. Vena ferri in fornacibus ferrum emittit; magnes etiam in fornacibus ferrum effundit, sed multò praestantius, quod acies vel aciarium dicitur: &vena ferri melior, imbecillis est magnes, optimus magnes est vena praestantissima ferrea, in qua virtutes primariae nobis ostendendae nobiles sunt, &conspicuae. Imbecillior magnes, siue vena ferrea, in quibus obscuriores, languidae, &quae vix sensu percipiuntur. CAP. XVII. Quòd globus terrae sit magneticus, &magnes, &quomodò apud nos magnes lapis telluris vires primarias omnes habeat, tellus verò ijsdem potentijs in mundo directione certâ constat. Riusquàm magneticarum motionum causae, tùm demonstrationes rerum per tot saecula abditarum, &experimenta (vera terrenae philosophiae fundamenta) à nobis in apertum producuntur: Noua illa nostra, &inaudita de tellure sententia, constituenda, &doctorum oculis proponenda; quae probabilibus quibusdam rationibus, à nobis cum disputata fuerit, sequentibus experimentis, &demonstrationibus, tam certò constabit, quàm quicquam quod vnquàm in philosophia ingeniosis argumentis, aut mathematicis demonstrationibus perspectum &confirmatum fuit.