# De magnete 54

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/54

Galenus in quarto de facultatibus simplicium medicamentorum dicit ferrum corpus esse terreum, & crassum. Ita magnes fortis est nostris rationibus maximè terreus: Proximum locum tenet vena ferrea, siue magnes imbecillior; Ita magnes origine & naturâ est ferreus, & ferrum magneticum, vtrumque specie vnum. Vena ferri in fornacibus ferrum emittit; magnes etiam in fornacibus ferrum effundit, sed multò praestantius, quod acies vel aciarium dicitur: & vena ferri melior, imbecillis est magnes, optimus magnes est vena praestantissima ferrea, in qua virtutes primariae nobis ostendendae nobiles sunt, & conspicuae. Imbecillior magnes, siue vena ferrea, in quibus obscuriores, languidae, & quae vix sensu percipiuntur. CAP. XVII. Quòd globus terrae sit magneticus, & magnes, & quomodò apud nos magnes lapis telluris vires primarias omnes habeat, tellus verò ijsdem potentijs in mundo directione certâ constat. Riusquàm magneticarum motionum causae, tùm demonstrationes rerum per tot saecula abditarum, & experimenta (vera terrenae philosophiae fundamenta) à nobis in apertum producuntur: Noua illa nostra, & inaudita de tellure sententia, constituenda, & doctorum oculis proponenda; quae probabilibus quibusdam rationibus, à nobis cum disputata fuerit, sequentibus experimentis, & demonstrationibus, tam certò constabit, quàm quicquam quod vnquàm in philosophia ingeniosis argumentis, aut mathematicis demonstrationibus perspectum & confirmatum fuit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
