# De magnete 58

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/58

Talis igitur nobis est tellus in interioribus partibus, magneticam homogenicam naturam habens: & perfectioribus talibus insistit fundamentis vniuersa rerum terrestrium natura, quae nobis diligentiùs scrutantibus, vbique terrarum ostendit se in omnibus magneticis metallis, venisque ferreis, argillâ omni, terrisque plurimis lapidibusque; cum Aristotelicum simplex elementum, & vanissimum Peripateticorum terrestre phantasma, rude, iners, frigidum, siccum, simplex, omnibus substratum, mortuum, nullius vigoris, ne per somnum quidem vnquam cuiquam comparuit, & nullius esset vigoris in rerum naturâ. Nostri philosophi, tantùm materiam quandam inertem, & simplicem somniabant. Cardanus magnetem non existimat esse speciem aliquam lapidum, sed quasi perfectae portionis cuiusdam generis terrae, quae „ absoluta sit: cuius indicium est illius copia, neque enim vllibi non n inuenitur. Estque (inquit) ferri vis terrae maritae, quae perfecta in „ suo genere vbi vim foecundam acceperit à masculo, scilicet Hercu „ leo lapide, libro de proportionibus. Et postea: quia inquit in supe „ riori propositione docui quod ferrum sit vera terra. Magnes ro „ bustus ostendit se telluri intimum esse, vindicatque innumeris experimentis, terrestrem dignitatem formae primariae, quâ tellus ipsa suis sedibus manet & dirigitur. Sic imbecillior magnes, & ferrea vena omnis, omnisque ferè argilla, aut argillacea terra, aliaeque plurimae, (magis tamen, & minùs propter dissimilem humorum, & corruptionum labem) magneticas, & verè terrestres potestates conspicuas, à praecipuâ formâ deficientes, & deformatas retinent. Non enim ferrum tantùm (metallum conflatum) in polos dirigitur, & magnes à magnete attrahitur, & voluitur magneticè; sed ferreae venae omnes, lapides etiam alij, vt fissiles Rhenani, & Andegauenses nigri (Ardoesos G illi vocant) quibus pro tegulis vtuntur, aliorumquè colorum & substantiarum plurimi, si praeparati fuerint: tum omnis argilla, glis, saxaque nonnulla; atque vt planiùs dicam omnis terra firmior, quae vbique apparet; modò terra illa pinguioribus, & humidis corruptelis defaedata non fuerit; vt lutum, vt coenum, vt cumulatae ex putridis materiae; aut cum variarum mixturarum imperfectione deformatae sint, aut diffluant pinguedine, vt margae: omnia magnete attrahuntur, solis ignibus praeparata, & à recrementitio humore liberata, & vt à magnete, sic etiam magneticè, aliter atque caetera corpora, ab ipsa tellure alliciuntur, disponunturque: illâque insitâ vi ad mundi & telluris ordinationem, & fabricam seipsa componunt, vt postea patebit. Ita omnis telluris pars auulsa, experimentis certis omnem naturae magneticae impetum ostendit; telluris globum, & commune principium motionibus varijs obseruat.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
