Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 60
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. CAP. I. DE MOTIONIBVS magneticis. E opinionibus de magnete lapide, &eius varietate, de polis &cognitis facultatibus, de ferro, de ferri proprietatibus, de communi vtriusque, tum telluris ipsius magneticâ substantiâ, breuiter à nobis in superiori libro dictum. Restant motiones magneticae, &earum amplior, &ostensa, &demonstrata philosophia, quae incitationes sunt partium homogenearum aut inter se aut ad totius telluris conformationem primariam. Aristoteles duas tantùm motiones simplices elementorum suorum, à centro, &ad centrum admittit; leuium sursum, grauium deorsum; ita vt in terra, vnus tantùm sit ad centrum mundi partium omnium eius motus, rudis &iners praecipitatio: nos verò quid sit eius leue, &quàm malè pro simplici elementorum motu, à Peripateticis infertur, tum quid graue alibi disputabimus. Nunc verò aliarum motionum, à verâ eius formâ pendentium causę, à nobis inquirendę sunt, quas in magneticis nostris corporibus manifestè vidimus, easque terrae, partibusque eius omnibus homogenicis quoque inesse, telluri consentire &eius viribus alligari animaduertimus. Motus igitur, siue motionum differentiae quinque à nobis obseruantur: Coitio (vulgò attractio dicta) ad vnitatem magneticam incitatio; directio in polos telluris, &telluris in mundi destinatos terminos verticitas &consistentia; variatio, à meridiano deflexio, quem motum nos deprauatum dicimus; Declinatio, infra horizontem poli magnetici descensus; &motus circularis, seu reuolutio: de quibus omnibus seorsim disputabimus; &quomodò à naturâ congregante, aut verticitate, aut volubilitate, omnes proficiscuntur. Iofrancus Offusius diuersas facit motiones magneticas; primam ad centrum, alteram ad polum 77. graduum, tertiam ad ferrum, quartam ad magnetem.