# De magnete 60

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/60

LIBER SECVNDVS. CAP. I. DE MOTIONIBVS magneticis. E opinionibus de magnete lapide, & eius varietate, de polis & cognitis facultatibus, de ferro, de ferri proprietatibus, de communi vtriusque, tum telluris ipsius magneticâ substantiâ, breuiter à nobis in superiori libro dictum. Restant motiones magneticae, & earum amplior, & ostensa, & demonstrata philosophia, quae incitationes sunt partium homogenearum aut inter se aut ad totius telluris conformationem primariam. Aristoteles duas tantùm motiones simplices elementorum suorum, à centro, & ad centrum admittit; leuium sursum, grauium deorsum; ita vt in terra, vnus tantùm sit ad centrum mundi partium omnium eius motus, rudis & iners praecipitatio: nos verò quid sit eius leue, & quàm malè pro simplici elementorum motu, à Peripateticis infertur, tum quid graue alibi disputabimus. Nunc verò aliarum motionum, à verâ eius formâ pendentium causę, à nobis inquirendę sunt, quas in magneticis nostris corporibus manifestè vidimus, easque terrae, partibusque eius omnibus homogenicis quoque inesse, telluri consentire & eius viribus alligari animaduertimus. Motus igitur, siue motionum differentiae quinque à nobis obseruantur: Coitio (vulgò attractio dicta) ad vnitatem magneticam incitatio; directio in polos telluris, & telluris in mundi destinatos terminos verticitas & consistentia; variatio, à meridiano deflexio, quem motum nos deprauatum dicimus; Declinatio, infra horizontem poli magnetici descensus; & motus circularis, seu reuolutio: de quibus omnibus seorsim disputabimus; & quomodò à naturâ congregante, aut verticitate, aut volubilitate, omnes proficiscuntur. Iofrancus Offusius diuersas facit motiones magneticas; primam ad centrum, alteram ad polum 77. graduum, tertiam ad ferrum, quartam ad magnetem.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
