Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 66
Unproofread scanNot analysed yet
Vegetabilia prolectant humorem, quo sata fiunt laeta, crescuntque: ab illa tamen analogia Hippocrates primo de natura hominis, malè prodidit succi morbifici purgationem fieri pharmaci specifica vi. De purgantium actione, &mo imine aliàs dicturi sumus: Malè etiam attractio infertur in alij: effectibus, ve luti in lagena aquae plena, cùm obruta sit aceruo tritici, quamuis benè obturata, elicitur humor, cum potiùs soluitur ille humor in halitum à tritici calentis spiritu, &vapidum halitum triticum imbibit. Nec elephantum dentes allectant humorem, sed in halitum agunt, aut absorbent. Ita plurima dicuntur attrahere quarum incitationum rationes, ab alijs causis petendae sunt. Succinum in maiore mole politum si fuerit allicit, in minori &impuriori sine frictione non videtur allicere. Plurima verò electrica (vt lapides pretiosi, &alia nonnulla) omninò non alliciunt nisi fricata; at multa poliuntur tam gemmae, quàm alia corpora, non tamen alliciunt, nullisque frictionibus expergiscuntur; nullas sic acquirunt vires, smaragdus, achates, carneolus, margaritae, iaspis, chalcedonius, alabastrum, porphyrius, corallium, marmora, lapis lydius, silices, haematites, smyris, non ossa, aut ebur, aut durissima ligna, vt ebenum, non cedrus, iuniperus, aut cupressus, non metalla, argentum, aurum, aes, ferrum, non magnes vllus, quanquàm egregiè poliuntur, &nitescunt plurima. Contrà verò ad nonnulla alia quę poliuntur, de quibus ante à dictum est, (attrita cùm fuerint) corpora inclinant. Istud demùm intelligemus cum corporum primordia acriùs inspexerimus. Terrenam molem, siue potiùs telluris compaginem, &crustam, ex duplici materiâ consistere omnibus patet, omnesque confitentur; ex fluidâ nempè &humidâ; &ex constanti magis &sicca. Ex duplici illâ naturâ, aut simpliciori concretione vnius, oriuntur apud nos varia corpora, quae nunc ex terrenâ, nunc aqueâ naturâ, maiori proportione proueniunt. Quae ab humore siue aqueo, siue pingui, maximum incrementum acceperunt, aut ex illis simpliciori concretione formam induerunt; aut ab ipsis, longioribus saeculis concreuerunt; si illis durities satis firma fuerit, si fricata posteaquàm polita fuerint, &cum frictione nitida permanserint; ad illa, corpora omnia in aëre posita, si non grauius pondus obstiterit, inclinant.