# De magnete 67

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/67

Nam succinum ex humido concreuit, & gagates; Lucidae gemmae ex aquâ sunt, perindè vt Crystallus, quae ex limpidâ concreuit, frigore non semper validissimo (vt quidam existimabant) & asperrimo gelu; sed aliquandò minus venementi, Soli naturâ formante, inclusis in certioribus alueis humore, aut succis, quomodo fluores in fodinis generantur: Ita vitrum limpidum ex arenis excoquitur, alijsque substantijs, quae ab humidis succis originem habuerunt. At recrementa metallorum, vt etiam metalla, lapides, saxa, ligna, terram potiùs continent, aut cum multâ terrâ mixta sunt: quarè non alliciunt. Crystallus, lapis specularis, vitrum, & electrica omnia si vrantur, aut torreantur non alliciunt: humoris enim primordia, à feruoribus pereunt, & immutantur, & expirant. Omnia igitur quae à praedominanti humido orta sunt, & firmiter sunt concreta, & fluoris speciem, & naturam inclytam retinent, in corpore firmo & concreto: alliciunt corpora omnia, siue humida, siue sicca. Quae verò terreni veri corporis partes sunt, aut paululum ab eo diuersa, attrahere videntur etiam, sed longè diuersa ratione, & (vt ita dicam) magneticè; de quibus postea dicturi sumus. Quae verò ex aquâ & terrâ magis commixta, & vtriusque elementi simili ruinâ conflata sunt, (in quibus terrena magnetica vis deformata, & sepulta manet; aqueus verò humor inquinatus cum terrâ copiosori coluerit, in se non concreuerit, sed terreno immiscetur) nullo modo ex se allicere quicquam quòd non contigerint, aut loco dimouere possunt. Ob eamque causam nec metalla, marmora, silices, ligna, herbae, carnes, aliaque plurima, nec magneticè, nec electricè (vim illam electricam nobis placet appellare quae ab humore prouenit) quoduis corpus allicere, aut prouocare possunt: Quae verò ex humore magis consistunt, nec à naturâ firmiùs concreta sunt, (vndè nec attritionem ferunt, sed aut diffluunt & mollescunt, aut non leuigantur, vt pix, resina mollior, camphora, galbanum, ammoniacum, stirax, Assa, beniamin, Aspaltum, praesertim in calidiori coelo) ad illa, corpuscula non feruntur. Nam sine attritione, proprium & genuinum non emittunt spiritum, & effluuium, electrica plurima. Resina terebinthina liquida, non allicit; teri enim non potest; at si concreuerit in mastichen, allicit. Sed nunc tandem videndum, cur ad ea quae ab aqua originem duxerunt corpuscula inclinarent, quibus viribus electrica, atque (vt ita dicam) manibus, propinquas naturas apprehenderent.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
