Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 68
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus mundi corporibus duae propositae sunt causae, siue principia, ex quibus ipsa corpora producta sunt, materia &forma; Electricae motiones à materiâ, magneticae verò à formâ praecipuâ inualescunt, longeque inter se differunt, dissimilesque euadunt; cùm altera nobilitata plurimis virtutibus sit, &praepotens: altera obscura, &minoris potentiae, &carceribus quasi quibusdam plerunque conclusa: quarè &attritu seu frictione expergisci vim illam nonnunquam oportet, donec obscurè incalescat, &effluuium reddat, &nitor corpori inducatur. Nam vapidus aër efflatus, vel ab ore, vel ab aëre humidiore, virtutem suffocat; Si verò vel charta, vel linteum interponeretur motus nullus erit. Magnes verò sine frictione, aut calore, siccus, aut perfusus humore, tàm in aëre, quàm in aquâ, magnetica prouocat; tum etiam solidissimis interpositis corporibus, vel lignorum tabulis, aut lapidum aut metallorum crassioribus laminis. Magnes tantùm prouocat magnetica: Ad electrica feruntur omnia. Magnes pondera magna attollit, vt si magnes sit duarum vnciarum &robustus, dimidium vncię aut vnciam totam allicit. Electricum minima tantùm attrahit pondera, veluti succinum trium vnciarum affrictum, vix quartam partem grani hordei attollit. Sed ista succini &electricorum attractio inquirenda vlteriùs; quae cùm materiae affectio quaedam sit, quaeri potest, quare succinum atteritur, &quae sit affectio ex attritione? quaeque causae orirentur, quę arriperent cuncta. Ex frictione leuiter incalescit, &fit tersum, quae duo concurrere saepiùs oportet: magnum verò frustulum electri aut gagatis politum, etiam sine frictione allicit, sed imbecilliùs; sed si flammae aut carboni leuiter admoueatur, vt similiter incalescat, non inuitat corpuscula: quia à calidi inflammati corpore, quod calidum emittit halitum, caligine obducitur, &alienus impingitur halitus, qui plurimùm à succini naturâ abhorret: prętereà euocatus spiritus succini, alieno calore marcescit, quarè calorem habere non debet nisi motu tantùm &affrictione productum, &quasi suum, non ab alijs corporibus immissum. Nam vti igneus calor à quâuis materiâ inflammatâ emissus, inutilis est vt electrica per illum vires acquirerent: sic etiam ex radijs solaribus calor non praeparat electricum, iustâ materiae solutione, quòd dissipat potiùs, &absumit (quanquam fricatum corpus, radijs solis expositum, diutiùs vires retinet, quàm in vmbra; quòd in vmbrâ densantur magis &citiùs effluuia) tum etiam feruor à lumine Solis per speculum ardens excitatus, nullum succino calefacto vigorem infert: dissipat enim &corrumpit omnia electrica effluuia. Perindè sulphur accensum, &cera dura ex laccâ confecta, inflammata non alliciunt; calor enim ex frictione soluit corpora in efflluuia, quae flamma absumit.