# De magnete 68

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/68

In omnibus mundi corporibus duae propositae sunt causae, siue principia, ex quibus ipsa corpora producta sunt, materia & forma; Electricae motiones à materiâ, magneticae verò à formâ praecipuâ inualescunt, longeque inter se differunt, dissimilesque euadunt; cùm altera nobilitata plurimis virtutibus sit, & praepotens: altera obscura, & minoris potentiae, & carceribus quasi quibusdam plerunque conclusa: quarè & attritu seu frictione expergisci vim illam nonnunquam oportet, donec obscurè incalescat, & effluuium reddat, & nitor corpori inducatur. Nam vapidus aër efflatus, vel ab ore, vel ab aëre humidiore, virtutem suffocat; Si verò vel charta, vel linteum interponeretur motus nullus erit. Magnes verò sine frictione, aut calore, siccus, aut perfusus humore, tàm in aëre, quàm in aquâ, magnetica prouocat; tum etiam solidissimis interpositis corporibus, vel lignorum tabulis, aut lapidum aut metallorum crassioribus laminis. Magnes tantùm prouocat magnetica: Ad electrica feruntur omnia. Magnes pondera magna attollit, vt si magnes sit duarum vnciarum & robustus, dimidium vncię aut vnciam totam allicit. Electricum minima tantùm attrahit pondera, veluti succinum trium vnciarum affrictum, vix quartam partem grani hordei attollit. Sed ista succini & electricorum attractio inquirenda vlteriùs; quae cùm materiae affectio quaedam sit, quaeri potest, quare succinum atteritur, & quae sit affectio ex attritione? quaeque causae orirentur, quę arriperent cuncta. Ex frictione leuiter incalescit, & fit tersum, quae duo concurrere saepiùs oportet: magnum verò frustulum electri aut gagatis politum, etiam sine frictione allicit, sed imbecilliùs; sed si flammae aut carboni leuiter admoueatur, vt similiter incalescat, non inuitat corpuscula: quia à calidi inflammati corpore, quod calidum emittit halitum, caligine obducitur, & alienus impingitur halitus, qui plurimùm à succini naturâ abhorret: prętereà euocatus spiritus succini, alieno calore marcescit, quarè calorem habere non debet nisi motu tantùm & affrictione productum, & quasi suum, non ab alijs corporibus immissum. Nam vti igneus calor à quâuis materiâ inflammatâ emissus, inutilis est vt electrica per illum vires acquirerent: sic etiam ex radijs solaribus calor non praeparat electricum, iustâ materiae solutione, quòd dissipat potiùs, & absumit (quanquam fricatum corpus, radijs solis expositum, diutiùs vires retinet, quàm in vmbra; quòd in vmbrâ densantur magis & citiùs effluuia) tum etiam feruor à lumine Solis per speculum ardens excitatus, nullum succino calefacto vigorem infert: dissipat enim & corrumpit omnia electrica effluuia. Perindè sulphur accensum, & cera dura ex laccâ confecta, inflammata non alliciunt; calor enim ex frictione soluit corpora in efflluuia, quae flamma absumit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
