# De magnete 70

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70

Quòd si quia rara effluuia rarum efficiunt medium, & ob eam causam à crassiori in tenuius medium magis labuntur corpora; poterant à latere sic, aut deorsum ferri, non ad superiora; aut momentanea tantum esset attractio & apprehensio adiunctorum. Sed gagates & electrum multùm, diuque aduocant, & allectant corpora, vnicâ frictione; aliquandò per duodecimam vni us horae partem, praesertim tenuiori coelo. Quod si moles succini maior fuerit, & superficies polita, absque frictione allicit. Silex teritur & emittit ab attritione materiam inflammabilem, in scintillas & ardores conuersam. Silicis igitur effluuia crassiora concipientia ignem, longè plurimùm ab electricis effluuijs differunt; quę propter summam tenuitatem ignem non concipiunt; nec flammae sunt materia idonea. Effluuia illa non sunt flatus, nam emissa non impellunt quicquam; sed absque vllâ sensibili renitentiâ effluunt, & attingunt corpora. Humores sunt summè attenuati, aëre ambiente multò subtiliores; qui vt fiant requiruntur corpora ab humore prognata, & maiori duritie concreta. Non electrica corpora non soluuntur in effluuia humida, illaque effluuia cum communibus & generalibus telluris effluuijs miscentur, nec sunt peculiaria. Etiam praeter attractionem corporum, retinent ea diutiùs. Verisimile est igitur succinum expirare aliquid peculiare, quod corpora ipsa alliciat, non aërem intermedium: Corpus verò ducit ipsum manifestò in aquae globosa guttâ positâ supra siccum; nam succinum appositum in conuenienti distantia, proximas conuellit partes, & educit in conum: Alioquin si ab aëre ruente adduceretur, gutta tota inclinaret. Quòd verò aërem non trahit, sic demonstratur: sit tenuissima candela cerea, quae flammam minimam, & claram concipiat: appone huic succinum, vel gagatem planum, latum, benè praeparatum, & fricatum secundùm artem, intrà duos digitos, vel quamuis distantiam conuenientem; succinum tale quod longè, lateque alliceret corpora, flammam tamen non commouet, quod fieri, si commoueretur aër necessum esset; flamma enim fluentem aërem sequeretur. Quàm procul emittuntur effluuia, tam procul allicit; sed adueniente corpore acceleratur motus, validioribus ducentibus viribus, vt etiam in magneticis, & omni motu naturali; non attenuando, aut pellendo aërem, vt in euacuati locum deflueret corpus; ita enim tantùm alliceret non retineret, cum etiam primò repelleret aduenientia, vt aërem ipsum impellit, neque enim vel tantillùm fugit ex primâ appositione celerrimè à frictione factâ. Expirat à succino, & emittitur ab attritione effluuium; Margaritae, carneolus, Achates, Iaspis, Chalcedonius, Coralium, metalla, aliaque huiusmodi cum atteruntur, nihil efficiunt.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
