# De magnete 73

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/73

Aer clarus medium est idoneum effluuio electrico excitato ex humore concreto. Humida eminentia in superficie aquarum (si propè fuerint) concurrunt vt vniantur; attollitur enim aquae superficies circa vda; Siccum verò ad humidum non appellit, nec humidum ad siccum, sed videtur aufugere: non enim si totum supra aquam siccum fuerit, assurgit superficies aquę proxima, sed fugit subsidente circa siccum vndâ; ita nec ad limbum vasis siccum, appellit humidum, sed humidum petitlimbum. AB superficies aquae, CD duo Bacilla quae humentia extant supra aquam; manifestum quòd superficies aquae in C & D attollitur simul cum bacillis; quarè CBacillum, aquae eminentis ratione (quae ęqualitatem & vnitionem desiderat) cum aquâ mouetur ad D: In E verò vdo bacillo aqua etiam assurgit; sed sicco Bacillo F deprimitur vnda, atque cum in propinquitate deprimere etiam in E assurgentem vndam contendit, vnda eminentior E declinat ab F, non enim se deprimi patitur. Omnis attractio electrica fir mediante humido, ita propter humorem omnia mutuò conueniunt: fluida quidem, & aquea in superficie aquarum; concreta verò soluta si fuerint in aëre; In aëre quidem, electricorum effluuio tenuissimo, vt meliùs per medium permeet, nec motu impellat: Nam si crassum esset illud effluuium, vt aëris, aut ventorum, aut halinitri ab igne inflammati: vt effluuia ab alijs corporibus, plurimâ vi educta, crassa & sordida; aut aër ex soluto humore à calore erumpens per canalem (in instrumentis Heronis Alexandrini in libro spiritalium) tunc effluuium abigeret omnia, non alliceret.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
