# De magnete 75

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/75

Igitur ex frictione non foedante, effluuium non immutatum ab ardore, sed quod suum est, vnitionem facit & cohaerentiam, apprehensionem, & ad fontem confluentiam, si modò corpus alliciendum; aut corporum circumstantijs, aut pondere suo, motui ineptum non fuerit. Ad Electricorum igitur corpora ipsa, corpuscula feruntur: effluuia vires extendunt, quae propria sunt & peculiaria, & sua, diuersa à communi aëre, ab humore genita, motu calorifico ab attritu & attenuatione excitata, tanquam materiales radij qua retinent & attollunt paleas, festucas, & ramenta, donec extinguuntur, aut euanescunt; quae tùm rursus soluta (corpuscula) à terrâ ipsa allecta, ad terram delabuntur. Differentia inter magnetica & electrica: quòd magnetica omnia mutuis viribus concurrunt; Electrica corpora alliciunt tantùm, allectum non immutatur insita vi, sed materiae ratione sponte appulsum incumbit: Corpora feruntur ad electrica rectâ lineâ versus centrum electrici: magnes magnetem tantùm in polis directè appellit, in alijs partibus obliquè, & transuersim, quomodò etiam adhaerent & appendunt. Motus electricus est motus coaceruationis materiae: magneticus est dispositionis & conformationis. Globus telluris per se electricè congregatur & cohaeret. Globus telluris magneticè dirigitur & conuertitur; simul etiam & cohaeret, & solidus vt sit, in intimis ferruminatur. CAP. III. De magnetica coitione, quam attractionem appellant, opiniones aliorum. E electricis posteaquàm disputauimus, magneticae pitionis causae aperiendae sunt. Coitionem dicinus, non attractionem, quòd malè vocabulum attractio irrepsit in magneticam philosophiam, ex veterum ignorantia: vis enim illata videtur vbi attractio est, & imperans violentia dominatur. Quarè si quandoque sermo fuerit de attractione magneticâ, tunc coitionem intelligimus magneticam, & confluentiam primariam. Iam verò non inutile erit etiam primùm aliorum rationes, tàm veterum quàm recentiorum breuiter producere. Orpheus in suis carminibus narrat, ita ferrum à magnete trahi, vt sponsam ad amplexus sui sponsi.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
