# De magnete 77

William Gilbert, De magnete, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/77

Talem etiam rationem adfert Plutarchus, in quaestionibus Platonicis; Quòd lapis ille halitus emittit graues, quibus continens aër impulsus cum qui ante se est tendit, isque in orbem agitatus, ac ad vacuatum reuertens locum, vi vnà trahit ferrum. Hanc rationem in magnetis & electri virtutibus aperiendis, lohannes Costaeus Lau„ densis promit. Mutuam enim vult esse operam, & mutuum fruc„ tum, proptereaque & attractionis à magnete, & spontanei motus „ à ferro participem motum esse: vt enim effusos ex magnete vapo„res, ad alliciendum ferrum naturâ suâ properare dicimus; ita re„ pulsum à vaporibus aërem dum locum sibi quaerit, reflecti, reflex„umque impellere, quasi sublatum ferrum transferre, suâ alioqui „ sponte excitatum: Ita ex attractione & spontaneâ motione, & im„ pulsione, compositus quidam hic motus sit; qui tamen rectè ad at„ tractionem referatur, quòd vniuersum huius motionis initium à ter„ mino est eodem, ad quem eundem desinit, id quod proprium est „ attractionis priuilegium. Mutuus sanè actus est non opera; nec magnes ita attrahit; Nec impulsio vlla est: sed nec principium illud motus, à vaporibus & eorum reflexionibus; quae opinio Epicurea est toties ab alijs recitata. Errat Galenus, primo de naturalibus facultatibus cap. 14. cùm existimat quòd quaecunque vel serpentum venena, vel tela educunt, haec quoque eandem, quam magnes lapis, facultatem ostendere. Iam verò qualis sit huiusmodi medicamentorum attractio (si modò attractio dici possit) aliàs disputabimus. Pharmaci ad venena aut tela, ratio nulla, nulla similitudo cum magneticorum corporum actionibus. Galeni astipulatores (qui volunt medicamenta purgantia trahere propter similitudinem substantiae) dicunt corpora attrahi propter similitudinem substantiae, non identitatem: quarè magnes trahit ferrum, ferrum non trahit ferrum. Sed nos dicimus & ostendimus hoc fieri in primis corporibus, & hisce propinquioribus & maximè congeneribus mutuò inter se, propter identitatem, quare etiam & magnes trahit magnetem, & ferrum ferrum; terra omnis verior terram; ferrumque à magnete intra orbem eius virtutis fortificatum, firmiùs trahit ferrum, quàm magnetem. Quaerit Cardanus cur nullum aliud metallum à lapide vllo alio trahitur: quia (inquit) nullum metallum adeò frigidum est quemadmodum ferrum; quasi verò frigus sit causa attractionis, aut ferrum frigidius multò sit quàm plumbum, quod nec sequitur nec inclinat in magnetem. Sed istud frigidè, & plusquàm aniliter.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
