Latin
78
William Gilbert, De magnete 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quale illud quòd magnes viuit, ferrum eius pabulum est. At quomodò magnes ferrum depascitur, cum scobs in qua seruatur nec absumitur nec leuior euadit. Cornelius Gemma 10. Cosmocrit. magnetem vult per insensiles radios ferrum ad se trahere, cui opinioni adiungitur fabula de Echineide, &altera de Catoblepa. Guilielmus Puteanus non à totius substantiae es proprietate nemini notâ, quaeque nulla ratione demonstrari potest ce (vt Galenus asseruit, ac post eum medici ferè omnes;) sed ab ipsius formâ substantiali, tanquam à primo &per se mouente, &tanquam ipsius naturâ potentissimâ, atque ab eius temperamento natiuo, velut instrumento, quo eius substantię forma efficiens in suis operationibus vtitur, seu causa secunda medioque priuata: Ita ce magnes attrahit ferrum non sine causa physica, &propter aliquod bonum. Sed nec tale quiddam in alijs naturis à formâ vllâ substantiali nisi fuerit primaria, quam ille non agnouit. Sed bonum sanè ostenditur magneti ex ferri appulsu (tanquàm amico consortio;) non tamen temperamentum illud aut inueniri, aut cogitari potest, vt sit formae instrumentum Quid enim potest temperamentum in motionibus magneticis, certis, definitis, constantibus, astrorum motibus comparandis, in magnâ distantiâ, in interpositione corporum densissimorum crassorumque. Baptistae Porte magnes videtur mistura quaedam lapidis &ferri; ita vt sit ferreus lapis, aut ferrum lapideum. Lapidem non in ferrum mutatum, vt suam naturam ace miserit; nec ferrum adeò lapidi immersum, quin suum esse tueatur; atque dum alter alterum superare nititur, ex pugnâ ferri attractio euenit: Esse in mole illâ plus lapidis quàm ferri: ideò ferrum ne à lapide suppeditetur ferri vires &consortium exoptat, vt quod solus non potest alterius auxilio praestet. Magnes lapides e non trahit quia eis non indiget cum satis sit lapidis in mole suâ, &c si magnes magnetem trahit, non trahit ob lapidem sed ob ferrum lapidi inclusum. Quasi in magnete ferrum distinctum sit corpus, &non confusum, vt in venis suis reliqua metalla. Atque ista quidem ita confusa pugnare inter se, &litem intendere; atque ex pugnâ auxiliares copias aduocari, absurdissimum. Atqui ferrum ipsum tactum magnete, ferrum non imbecilliùs quàm magnes rapit. Quarè illae pugnae, seditiones, coniurationes in lapide, ac si perpetuas aleret lites vndè auxiliares peteret copias, nugantis sunt vetulae deliramenta, non magi praestantis inuenta. Alij sympathiam inuenerunt causam. Sed compassio licet esset, non tamen compassio causa est: Non enim efficiens causa, passio vlla rectè dici potest.