# De magnete 79

William Gilbert, De magnete, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/79

Alij similitudinem substantiae, multi insensiles radios pro causis habent; qui etiam in plurimis saepè radijs à mathematicis primùm inductis, in naturalibus miserè abutuntur. Eruditè magis Scaliger inquit moueri ferrum ad magnetem tanquam ad matricem suam, cuius abditis principijs perficiatur, quemadmodum ad centrum terra. A quo non multùm differt Diuus Thomas in 7. physicorum, cum de mo„ tuum rationibus disserit. Alio inquit modo potest dici aliquid tra„here quia mouet ad seipsum, alterando aliqualiter, ex qua alteratinone contingit quod alteratum moueatur secundum locum, & hoc „ modo magnes dicitur trahere ferrum: sicut enim generans mouet „ grauia & leuia, in quantùm dat ijs formam, per quam mouentur „ ad locum; ita & magnes dat aliquam qualitatem ferro, per quam „ mouetur ad ipsum. Hanc sententiam vir doctissimus non malè admodùm conceptam, postea breuiter malè creditis de magnete & allij aduersis viribus confirmare contendit. Cardinalis etiam Cusanus non est contemnendus. Habet inquit ferrum in magnete „ quoddam sui effluxus principium, & dùm magnes per sui praesen„tiam excitat ferrum graue & ponderosum, ferrum mirabili deside„rio fertur etiam supra motum naturae (quo secundum grauitatem „ deorsum tendere debet) & sursum mouetur, se in suo principio v„ niendo. Nisi enim in ferro esset quaedam praegustatio naturalis ip„sius magnetis, non moueretur plus ad magnetem, quàm ad alium „ lapidem; & nisi in lapide esset maior inclinatio ad ferrum, quàm ad „ cuprum, non esset illa attractio. Tales feruntur de magnete attrahente opiniones (pro cuiusque sensu) dubiae & incertae. Magneticarum verò motionum causas quae in philosophorum scholis ad quatuor elementa & primas qualitates referuntur, blattis illas & tineis terendas relinquimus. CAP. De magneticâ vi & formâ, quae sit, deque coitionis causâ. NElictis aliorum opinionibus de magnetis attractioine; nunc coitionis illius rationem, & motus illius commouentem naturam docebimus. Cùm verò duo sint corporum genera, quae manifestis sensibus nostris motionibus corpora allicere videntur, Electrica & Magnetica; Electrica naturalibus ab humore effluuijs; Magnetica formalibus efficientijs, seu potiùs primarijs vigoribus, incitationes faciunt.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
