Latin
80
William Gilbert, De magnete 80
Unproofread scanNot analysed yet
Forma illa singularis est, &peculiaris, non Peripateticorum causa formalis, &specifica in mixtis, &secunda forma, non generantium corporum propagatrix; sed primorum &praecipuorum globorum forma; &partium eorum homogenearum, non corruptarum, propria entitas &existentia, quam nos primariam, &radicalem, &astream appellare possumus formam; non formam primam Aristotelis, sed singularem illam, quae globum suum proprium tuetur &disponit. Talis in singulis globis, Sole, luna, &astris, est vna; in terra etiam vna, quae vera est illa potentia magnetica, quam nos primarium vigorem appellamus. Quarè magnetica natura est telluris propria, eiusque omnibus verioribus partibus, primariâ &stupendâ ratione, insita; haec nec à coelo toto deriuatur procreaturue, per sympathiam, per influentiam, aut occultiores qualitates; nec peculiari aliquo astro: est enim suus in tellure magneticus vigor, sicut in sole &luna suae formae; frustulumque lunae, lunaticè ad eius terminos, &formam componit se; solareque ad solem, sicut magnes ad tellurem, &ad alterum magnetem, secundùm naturam sese inclinando, &alliciendo. Disserendum igitur de tellure quae magnetica, &magnes; tum etiam de partibus eius verio ribus, quae magneticae sunt; &quomodò ex coitione afficiuntur. Corpus quod ab electrico attrahitur, ab illo non mutatur, sed manet inconcussum &immutatum vt priùs fuit, nec magis virtute excellit. Magnes ducit magnetica quae ab eius viribus vigorem auidè concipiunt, non in extremitatibus tantùm, sed in intimis, &in medullis ipsis. Nam bacillum ferri vt apprehenditur, magneticè excitur in fine, F iij.