# De magnete 80

William Gilbert, De magnete, 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/80

Forma illa singularis est, & peculiaris, non Peripateticorum causa formalis, & specifica in mixtis, & secunda forma, non generantium corporum propagatrix; sed primorum & praecipuorum globorum forma; & partium eorum homogenearum, non corruptarum, propria entitas & existentia, quam nos primariam, & radicalem, & astream appellare possumus formam; non formam primam Aristotelis, sed singularem illam, quae globum suum proprium tuetur & disponit. Talis in singulis globis, Sole, luna, & astris, est vna; in terra etiam vna, quae vera est illa potentia magnetica, quam nos primarium vigorem appellamus. Quarè magnetica natura est telluris propria, eiusque omnibus verioribus partibus, primariâ & stupendâ ratione, insita; haec nec à coelo toto deriuatur procreaturue, per sympathiam, per influentiam, aut occultiores qualitates; nec peculiari aliquo astro: est enim suus in tellure magneticus vigor, sicut in sole & luna suae formae; frustulumque lunae, lunaticè ad eius terminos, & formam componit se; solareque ad solem, sicut magnes ad tellurem, & ad alterum magnetem, secundùm naturam sese inclinando, & alliciendo. Disserendum igitur de tellure quae magnetica, & magnes; tum etiam de partibus eius verio ribus, quae magneticae sunt; & quomodò ex coitione afficiuntur. Corpus quod ab electrico attrahitur, ab illo non mutatur, sed manet inconcussum & immutatum vt priùs fuit, nec magis virtute excellit. Magnes ducit magnetica quae ab eius viribus vigorem auidè concipiunt, non in extremitatibus tantùm, sed in intimis, & in medullis ipsis. Nam bacillum ferri vt apprehenditur, magneticè excitur in fine, F iij.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
