Latin
82
William Gilbert, De magnete 82
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquàm quaedam venae magneticae vstae, spiritum caeruleum nigri coloris, seu sulphurei, tetri odoris exhalant; non tamen spiritus ille fuit anima, nec causa ferri attractionis (vt putat Porta) nec omnes magnetes dùm torrentur aut vruntur, sulphur olent aut exhalant; acquisitum illud, tanquàm malum innatum est, ex fodina &matrice immundiori: nec ab illâ materiali causâ corporeâ, immittitur in ferrum tale analogum; cùm ferrum etiam attrahendi vim &verticitatem à magnete concipiat, interposito vitro, aut auro, aut lapide alio quouis: tum etiam ferrum conflatum concipit vim attractionis ferri, &verticitatem, à verticitate telluris; vt postea in directione manifestè demonstrabimus. Sed ignis in lapide destruit magneticas vires, non quia partes aliquas pręcipuas attractrices conuellit, sed quia totius formam, materiae demolitione deformat rapida illa vis flammea: vt in humano corpore, animae primariae facultates non vruntur, sed vstulatum corpus manet sine facultatibus. Ferrum verò licèt maneat post perfectam ignitionem, nec in cinerem conuertitur aut recrementum; tamen (vt non ineptè Cardanus dicit.) Ferrum ignitum non est ferrum, sed quiddam extra suam naturam positum, donec reuertatur. Nam veluti ambientis aëris rigore aqua à naturâ suâ in glaciem mutatur: ita ferrum ignibus incandescens, violento feruore perculsum, confusam habet formam, &perturbatam; quarè &non attrahitur à magnete; &etiam illam amittit vim quouis modo acquisitam attrahendi; &verticitatem aliam acquirit, quando quasi renatum à magnete vel terrâ impregnatur, siue resuscitatur forma non extincta, sed confusa; de qua re plura manifesta in verticitatis immutatione. Quare Fracastorius minùs sententiam suam confirmat, ferrum non alterari; Nam si alteraretur ca (inquit) per formam magnetis, corrumperetur forma ferri. At hęc c alteratio non generatio est, sed formę confusae restitutio &reformatio. Non est igitur corporeum quod defluit à magnete, aut quod ferrum ingreditur, aut quod à ferro expergefacto refunditur; sed magnes magnetem formâ primariâ disponit; magnes verò ferrum sibi familiare simul ad formatum vigorem reuocat, &disponit; propter quem ad magnetem ruit, &auidè se conformat, (mutuis viribus concorditer promouentibus) non etiam vaga aut confusa est coitio, non corporis ad corpus violenta inclinatio, non temeraria &insana confluentia, non hic vis infertur corporibus, non lites sunt &discordię: sed ille est (ne mundus rueret) concentus, partium nempè globorum mundi perfectarum &homogenearum ad totum analogia, &virium praecipuarum in illis conuenientia mutua, ad sanitatem, continuationem, positionem, directionem, &vnitatem.