# De magnete 88

William Gilbert, De magnete, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/88

Si HIhemisphaerium diuidatur in duos quadrantes, polus alter in H, alter in I sedem obtinet. Lapidis vt dixi moles integer verticis sedem facit constantem: Et vnaquaeque pars lapidis, priusquam ille excisus fuit ex minera, poterat esse polus siue vertex. Sed de his plura in directione. Iam intelligere oportet, & firmâ memoriâ retinere, quòd vertices praeualent propter vim totius; ita vt (quasi diuiso imperio per aequinoctialem) istę omnes in septentriones intendant vires: Illę verò aduersâ ratione in meridiem, tam diu quàm sunt vnitae partes, vt in sequenti demonstratione Sic enim, per infinitas curuas ab omni puncto aequatoris diuidentis sphaeram in duas partes aequales; & ab omni puncto superficiei ab aequatore in Boream; & ab aequatore in Austrinum polum, tendit vis omnis ad polos seorsim. Ita verticitas est ab aequinoctiali circulo EQ terrella, E polus, M Centrum, HMQ Aequinoctialis planum. Ab omni puncto plani Aequinoctialis vigor extenditur in peripheriam, sed diuersâ ratione: Nam ab A vigor formalis extenditur versus CFNE, & ad omne punctum à C ad E polum, non versus B; ita neque à G versus C. Alliciendi vigor non corroboratur in parte FHG, ab eo qui est in GMFE; sed FGH auget vigorem in eminentiâ FE: Sic nullus assurgit vigor ab internis, à parallelis Axi supra parallelos, sed internè semper à parallelis polum vsque. Ab omni puncto plani Aequatoris vigor procedit in polum E; sed F punctum vires suas habet tantùm à GH, & N ab OH; sed à toto plano HQ corroboratur E polus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
