# De magnete 90

William Gilbert, De magnete, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/90

Quarè in illo excellit (tanquàm in regiâ) potestas inclyta: In medijs verò interuallis (veluti in F) tantùm vigor alliciendi inualescit, quantùm attribuere potest plani portio HG. CAP. VI. Quomodò magnetica ferramenta, & minores magnetes conformant se ad terrellam, & ad tellurem ipsam, & ab illis disponuntur. Oitio eorum quae diuisa sunt, nec naturaliter cohaerent, si vaga sint, fit per alium motum: Terrella in orbem emittit vires suas, pro vigoris & qualitatis ratione. Cum verò ferrum, vel aliud magneticum conuenientis magnitudinis fuerit intrà virtutis orbem, allicitur; sed quò propius fuerit corpori, eò firmiùs accurrit. Confluunt ad magnetem, non tanquàm ad centrum nec versus centrum eius; Nam hoc tantùm faciunt in polis ipsis, cùm videlicet & illud quod allicitur, & polus magnetis, & centrum sunt in eâdem lineâ rectâ. In medijs verò interuallis obliquè tendunt, quemadmodùm in typo sequenti apparet; in quo ostenditur quomodò virtus extenditur ad adiuncta magnetica intrà orbem; In polis directè. Quò ta. V Asis Quò propiores fuerint partes aequinoctiali, eò magis obliquè alliciunt magnetica: at polis viciniores partes magis directè aduocant, in polis directissimè.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
