# De magnete 91

William Gilbert, De magnete, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/91

Eadem etiam ratio est conuersionis magnetum omnium qui sunt rotundi & qui sunt longi, sed in longis experimentum est facilius. Nam in quâuis formâ est verticitas, & sunt poli; sed propter malam formam & inaequalem, saepiùs quibusdam malis impediuntur. Si lapis longus fuerit, vertex verò in finibus, non in lateribus; fortiùs in vertice allicit. Conferunt enim partes vires fortiores in polum rectis lineis, quàm obliquis. Sic lapis, & tellus naturâ conformant motus magneticos. CAP. VII. De potentiâ virtutis magneticae, & naturâ in orbem extensibili. vnditur virtus magnetica vndequaque circa corpus magneticum in orbem; circa terrellam sphaericè; in alijs lapidum figuris, magis confusè & inaequaliter. Nec tamen in rerum natura subsistit orbis, aut virtus per aërem fusa permanens, aut essentialis; sed magnes tantùm excitat magnetica conuenienti interuallo distantia.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
