# De magnete 92

William Gilbert, De magnete, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/92

Atque vt lumen in instanti aduenit (vt docent optici); ita multò magis vigor magneticus intrà virium terminos praesens est, & quia eius actus multò quàm lumen est subtilior, & cum non magnetico non consentit, cum aëre, aquâ, aut quouis corpore non magnetico nullum habet commercium, nec magneticum commouet motu aliquo irrumpentibus viribus, sed praesens in instante amica corpora inuitat. Et vt lumen, obiectum; ita corpus magneticum magnes ferit, & excitat. Et sicut lumen in aëre suprà vapores & effluuia non manet, nec ab illis spatijs relucet; ita nec in aere, aut aquâ haeret magneticus radius; species rerum in instante, in speculis & in oculo concipiuntur per lumen: Ita magnetica virtus apprehendit magnetica, Absque leuioribus corporibus & relucentibus, species rerum nec apprehenduntur, nec reflectuntur: Ita sine obiectis magneticis, nec vigor magneticus concipitur, nec rursus in magneticum conceptae remittuntur vires. In eo verò vigor magneticus lumen superat, quòd nullo opaco aut denso impeditur; sed liberè procedit, & vires suas extendit vndique. In terrellâ, & globoso magnete magneticus vigor extrà corpus in orbem extenditur; in longiore verò non in orbem, sed in ambitum extenditur pro formâ lapidis. Veluti in longiore lapide A, vigor extenditur ad terminum ambientem FCD aequidistantem vndique à lapide A. G iij. CAP. yGoogle De telluris, & terrellae geographiâ. E circulis etiam, & terminis magneticis iam dicenda quaedam sunt; vt meliùs quae sequuntur intelligi possint.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
