# De magnete 94

William Gilbert, De magnete, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94

Perindè etiam & Aequator propriè dicitur; quòd inter polos totam telluris machinam in ęquales partes diuidit: Ita etiam & terrellae ęquator rectè attribui potest: quo naturaliter potestas eius dirimitur; cuius plano per centrum permeante, diuiditur totus globus in aequales partes & quantitate & virtute (quasi septo transuerso) inter verticitates vtrinque pari vigore imbutas. CAP X. Meridiani telluris magnetici. Eridianos geographus excogitauit, quibus & longitudinem distingueret, & latitudinem vniuscuiusque regionis metiretur. Infiniti autem sunt meridiani magnetici, eodem etiam modo dirigentes se, per certos & oppositos in aequatore terminos, & polos ipsos. In illis etiam latitudo magnetica mensuratur: Et inde declinationes intelliguntur; Et in illis directio certa in polos tendit, nisi malo aliquo variauerit, & de iustâ viâ disturbetur magneticum. Meridianus qui vulgò dicitur magneticus, non est verè magneticus, nec est verè meridianus, sed intelligitur transire per variationis terminos in horizonte. Variatio verò est deprauata deuiatio à meridiano, nec in vllo meridiano, varijs in locis, est certa & constans. CAP. Paralleli. N parallelis circulis eadem virtus, & aequalis potestas cernitur vndique, cùm in vno eodemque parallelo, varia magnetica aut super tellurem, aut super terrellam posita sunt. Paribus enim interuallis à polis distant, & aequales habent declinationum conuersiones; & attrahuntur, retinenturque, coëuntque similibus viribus; non aliter ac quae regiones sub eodem parallelo sitae sunt, etiamsi in longitudine variant, eandem tamen diei quantitatem habere dicimus, aequalemque coeli temperiem.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
