# De magnete 96

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96

CAP. XIIII. Cur in polo ipso coitio firmior sit, quàm in alijs partibus medijs inter aequatorem & polum; & de proportione virium coitionis in diuersis terrae & terrellae partibus. Stensum est antea supremam potestatem allicientem in polo esse; infirmiorem verò & magis languidam, in partibus aequatori adiacentibus. Et quemadmodùm in declinatione apparet, quòd virtus illa disponens & conuertens augmentum habet dum ab Aequatore versus polos progreditur: ita etiam vegeta inualescit magneticorum coitio, ijsdem gradibus, eâdemque proportione. Non enim in remotioribus à polo locis magnes versus sua viscera rectè deducit magnetica: sed obliquè tendunt, & obliquè alliciunt. Quantùm enim minima in circulo chorda differt à diametro; tantùm differunt inter se in quibusdam terrellae partibus, attrahendi vires. Nam cùm attractio coitio sit ad corpus, magnetica verò conuertibili naturâ confluant; fit vt in diametro à polo ad polum ductâ directè corpus appellat, in alijs verò locis minus. ita quo minùs ad corpus conuertitur, eò minùs, & debiliùs coit, adhaeretque.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
