# De magnete 99

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/99

Hoc etiam apparet in longâ virgulâ ferreâ, quae cùm in medio tacta fuerit à magnete, similem habet verticitatem in vtroque fine. B magnes, CD bacillum longum excitum in medio A, polo Boreali E; C terminus est siue polus Australis, perindè & D terminus est alter australis. Sed hic subtilitatem animaduerte, quomodò versorium tactum à polo, interpositâ laminâ rotundâ, conuertit se ad eundem polum, non obstante laminâ, eodem modo quo ante interpositionem, sed imbecillius: Quià vigor per extrema lamellae diuertitur, & digreditur à recto processu, sed tamen lamina in medio retinet eandem verticitatem, cùm in propinquo & iuxta fuerit, cum illo polo: quarè ad laminam tendit versorium ab eodem polo tactum. Si magnes imbecillior fuerit, versorium vix conuertitur interposita laminâ; fusus enim per extremitates vigor magnetis imbecillioris, per medium minùs permeat. Sed si lamina tacta fuerit hoc modo à polo in medio, & remota fuerit à lapide extra orbem virtutis: tunc videbis eiusdem versorij cuspidem in contrarium tendere, & deferere lamellae centrum, quod antea concupiuit: Contrariam enim extra orbem virtutis verticitatem habet, in propinquo eandem; est enim in propinquo tanquàm pars magnetis, & polum eundem habet. ALamina ferrea propinqua polo, B versorium quod cuspide tendit versus centrum lamellę, quae excita fuit polo magnetis C.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
