# De mundo 10

William Gilbert, De mundo, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/10

Neque enim candore aut nigrore, dulcore vel amarore, nec ulla qualitatum contrariarum, quae sub sensum cadunt, elementa sumenda esse volunt; quae quod illam vim habent, ut & faciant inter se, & ferant, (permiscentur enim inter se, aliaque in alia se vertunt per qualitates) calore, frigore, humore, siccitate, illis agentibus, his patientibus discernuntur. Atque hi ab Aristotele instituti sunt quatuor qualitatum dominatus; qui (inquit) quoniam quatuor sunt tantum, quatuorque tantum conjugationes sustinent (calidum enim & frigidum, rursusque humidum & siccum idem esse non potest) certe quatuor elementorum conjunctiones erunt, caloris & siccitatis, caloris & humoris, ac rursus frigoris & siccitatis, frigoris & humoris: numerusque elementorum quaternarius erit. ignis enim calidus & siccus, aër calidus & humidus, aqua frigida & humida, terra frigida & sicca. Statuit autem quaternarium numerum elementorum ex conjunctione quatuor qualitatum in singulis per excellentiam unius; ut per praedominationem caloris in igne, humoris in aëre, frigoris in aqua, siccitatis in terra. sed & quatuor etiam alia sic constituere potuisset elementa, siccitate praevalente & calore remissiori; calore intenso cum humido remisso; humore vincente cum debiliori frigore; frigore admodum rigido cum siccitate minori. At telluris globus, confluentibus in illo astrorum viribus, has rerum dissimilitudines habet: Illi elementarias, tanquam diversorum corporum primorum, formas effectrices aut actrices, distinctis in natura sedibus fingunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
