# De mundo 101

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/101

Quomodo etiam aliquando & integrae per alvum exeunt pilulae, concussis tamen & evacuatis humoribus. Quod vero aliqui purgantium medicamentorum attractrices facultates confirmare volunt similibus in aliis rebus experimentis, ut à dictamno & peucedano, quae ex animalium corporibus evellunt spicula; tum ab aliis, quibus utuntur Medici ad extrahenda venena: atque illa quidem cum in usu apud Medicos & Chirurgos sunt, non intellectis justis causis, in attractionis regulam communem inscii rejiciunt, de quibus antea dictum est. Nidores vero & vapores medicamentorum maligni dum sentientium partium facultatem pravitate sua irritant, natura excutere & deturbare nititur. qua incitatione humores saepe cachochymici ejiciuntur; non ut attractione medicamenti, sed intolerantia ejus, cum natura ab illo magis irritatur. Alia est ratio vegetabilium quam medicamentorum assumptorum. Atque attractio illa humoris à tritico, à Galeno pro argumento inducta, ut quod triticum gravius evadit, vana est & nullius momenti. Aqua enim, cum in vaporem agitur, à circumfuso tritico excipitur, vaporque ingrediens, & molis & ponderis incrementum facit. Dicunt ventriculum post medicamentum assumptum oppleri & gravari, hoc vero indicare attractionem humorum; imo potius offensionem ex medicamento & affluxum humorum. Volunt etiam medicamenta, umbilico & ventri apposita, attrahere, ut unguentum de Artanita. At tunc ad cutem etiam traherent; non ad intestina solum.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
