Latin
CAPVT XXXV
William Gilbert, De mundo 104
Unproofread scanNot analysed yet
Cineres enim cum extra naturam positi sint, absumpto humore, natura tendit ad pristinam consistentiam, cohaerent jamque; Humore enim omnia firmitudinem habent. Sed imbibunt etiam humorem cineres cum non bene cohaerent, nec in unum arcte coalescunt, quia aër ab aqua extruditur: quod manifestum est in tali experimento per bullas ab affluentia aquae assurgentes. Videndum igitur primum, attractio quid sit, "uplex. De naturali hic tantum agitur, ubi corpus naturae instinctu aliud versus se movet corpus. Attractio est motus corporis versus corpus ab eo allecti. Alliciuntur corpora à corporibus vel ipsis motis, vel immotis. sic corpus motum ad suam rursus sedem redit, adducto alio; cum è suo non discedit loco, vim in movendum corpus immittit, qua ad se attrahit. Ita attractio vere &proprie dicitur, ut Averroës docet. Vera igitur attractio, quae etiam à vulgo agnoscitur, est sicut cum currus ab equo trahitur, aut à bove aratrum. Alia attractio obscurior, &minus apparens, per facultatem aliquam, attractio etiam dicitur; sed improprie. (Vegetabilibus. Vita. Attractio à Alimenti spontanea inclinatione. Magnetis coitionem, non attractionem tantum à facultate, sed motum esse à facultate in utrisque, in illo constanti, in ferro excito noviter. Attractio ferri à magnete, improprie &vulgariter dicitur; nam non minus magnes ad ferrum, quam ferrum ad magnetem accurrit. Vtriusque igitur concursus, non alterius tantum, vis &efficientia ostenditur. hoc modo magnes robustus inermis, (ita enim dicimus sine naso ferreo) trahit ferri aequale pondus. Lapis ille etiam ab eodem ferro in sublime attollitur, à minori quantitate ferri non arripitur.