# De mundo 104

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104

Cineres enim cum extra naturam positi sint, absumpto humore, natura tendit ad pristinam consistentiam, cohaerent jamque; Humore enim omnia firmitudinem habent. Sed imbibunt etiam humorem cineres cum non bene cohaerent, nec in unum arcte coalescunt, quia aër ab aqua extruditur: quod manifestum est in tali experimento per bullas ab affluentia aquae assurgentes. Videndum igitur primum, attractio quid sit, & quotuplex. De naturali hic tantum agitur, ubi corpus naturae instinctu aliud versus se movet corpus. Attractio est motus corporis versus corpus ab eo allecti. Alliciuntur corpora à corporibus vel ipsis motis, vel immotis. sic corpus motum ad suam rursus sedem redit, adducto alio; cum è suo non discedit loco, vim in movendum corpus immittit, qua ad se attrahit. Ita attractio vere & proprie dicitur, ut Averroës docet. Vera igitur attractio, quae etiam à vulgo agnoscitur, est sicut cum currus ab equo trahitur, aut à bove aratrum. Alia attractio obscurior, & minus apparens, per facultatem aliquam, attractio etiam dicitur; sed improprie. (Vegetabilibus. Vita. Attractio à Alimenti spontanea inclinatione. Magnetis coitionem, non attractionem tantum à facultate, sed motum esse à facultate in utrisque, in illo constanti, in ferro excito noviter. Attractio ferri à magnete, improprie & vulgariter dicitur; nam non minus magnes ad ferrum, quam ferrum ad magnetem accurrit. Vtriusque igitur concursus, non alterius tantum, vis & efficientia ostenditur. hoc modo magnes robustus inermis, (ita enim dicimus sine naso ferreo) trahit ferri aequale pondus. Lapis ille etiam ab eodem ferro in sublime attollitur, à minori quantitate ferri non arripitur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
