# De mundo 108

William Gilbert, De mundo, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/108

unum enim telluris est corpus & uniforme, non tamen qualitatibus, ut multorum eas opinio concipit, simplex: etiamsi & insitis viribus, & luminibus astrorum concussum in eminentiis, multa rerum varietate efflorescat, & ad milliariorum quorundam profunditatem, in sua integritate, ut novis rerum formis superna admirabili ornatu floreant, labem aliquam & imperfectionem sentiat. Primaria autem telluris substantia, firma, unita, & stabilis est, quae tota magnetica, interiora implet, non arida & exsucca, ut calx, aut cinis coacervatur iners; sed succum habet suum & humidum insitum, quemadmodum ea omnia, quae in ambitu ejus aut crescunt, aut quovis modo generantur. vis tamen materiae fluidae, in eminentioribus magis apparet quam intimis, quod in internis actus humor attenuatus in spiritum & eminentias tendit, ubi in aquam vertitur, quasi aquae terrenae molis sudores essent & effluvia. sed astrorum lumine, vel maxime Solis, per ambitum terrarum humor elaboratur & urgetur continuo; qui etsi nobis evanescere aliquando propter Solis ardores videatur, attenuatur tantum, & iterum in pristinam naturam revertitur, & in aliquam circumferentiae regionem relabitur. Quare in multis locis aridior tellus sentitur quam sua natura existit, in aliis humore vago per longinqua spatia alluitur. Telluris etiam corpus, in eminentiis aut II. aut partibus, in humores solvi potest. Humores & aquae, in solidam naturam concrescunt, quae per multa secula & longiori aevo, telluris formam induit. Nam & succi in fodinis in lapidem & dura corpora concrescunt plurimi; quomodo & Crystallus oritur, quae ex humore in firmum corpus obduruit: ut Lapis etiam specularis, & fluores, qui si ignibus vehementioribus urgeantur, aut funduntur in liquidum humorem, aut in calcem & cinerem comburuntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
