# De mundo 109

William Gilbert, De mundo, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/109

Solvuntur in aquam facile nonnulla, quae concreta sunt, ut salis genera omnia, tam marina, quam fossilia & putealia, nitrum, halinitrum, alumen aliique succi nativi. At saxa, marmora, lapides, perennant, nec facile immutantur: sicut & metalla, & terrae omnes, quae in humorem solvi non posse videntur; & si solvuntur, manet in illo liquore, aut in illo residet, solidior natura. Ita plurima in succum, in humorem, in fluorem, in aquam abeunt; quae etiam originem ab aquis maxima ex parte acceperunt. Sed in terra firma & magnetica humor insitus exspirare potest; tota vero natura in aquam non solvitur, manet enim in rerum natura hypostasis telluris immutabilis. Nam licet terrena corpora humorum alluvie diluuntur in lutum, in caenum, in aquas turbidas, cum aquarum mixturae transeunt: tamen manet materia eadem, quae tandem ab humore residet, & ad suam pristinam naturam recurrit. Peripatetici omnes, terram fingunt simplex corpus, ut reliqua sua elementa. corpus vero telluris interius, à summitatibus caducis separatum, quodammodo simplex dici potest, genuinum, primarium, homogenicum, unum, uniforme; non enim compositionibus variis & specificis, formarum multitudine malesanum & concussum, non magna ruina demolitum, non lue graviori corruptum est; sed haerent inter se verae partes, mutuoque sese tutantur: & si aliquae eminentiores dibzy G Googl nentiores concussae fuerint externâ inimicitiâ, aut ad sanitatem tandem redeunt, aut non minor aliis in locis imperfectioris substantiae portio in telluris magneticam naturam convertitur; globus unde telluris perennat integer, & in rerum natura habet stationem certam, ut caeteri globi. Cum vero simplex esse volunt corpus, frigore & siccitate praeditum, fingunt id in tellure, quod nusquam existit: terramque communem matrem rerum omnium apud nos, & commune principium, nudam prorsus & inutilem constituunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
