# De mundo 111

William Gilbert, De mundo, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/111

Qui vero tantam supernorum corporum simplicitatem, & quintam, quam vocant, essentiam admirantur, multum illi decipiuntur. Terra est in sua natura simplex, vera, homogenica & uniformis, etiamsi priores & extimae partes à solaribus, nec non aliorum astrorum luminibus, labefactatae sunt, & in multas species rerum & corruptelas immutatae. Hinc animalium, arborum, herbarum, fossilium, varietates: fontium, marium, & fluviorum primordia & confluentiae. Nec terra ex atomis fortuitis concrevit, nec Conditor ipse, nec natura, in unum redegit locum faecem universi, ut tellus fieret. ista antiquorum & recentiorum quorundam insomnia sunt. Effluvia enim de corporibus suscitantur, corpora non ab atomis & effluviis concreverunt; è corporibus assurgunt, & in illa revertuntur. Minus illi recte, & abjecte de dignitate globorum opinantur. Vanum etiam, quod terra faex erat dispersa, dum (ut putant) ne iterum dispergeretur & consisteret, glutine opus habuit quo in se contineretur & consisteret; firmitas enim in tanta mole desideratur. Quare Franciscus Maurolicus existimat totum terrae corpus rigidum esse saxum; nam si arena esset, aut gleba fragilis, ita humorem imbiberet, ut cum eo quasi confunderetur. quod etiam minerae & rupes, quae sunt gravissimae partes, in ipsa plerumque superficie comperiuntur, multo magis apud centrum esse debent. rationi enim consentaneum magis videtur, ut graviora, centro quoque sint propinquiora, etiam & melius cohaerentia quae sunt illic omnia. Nos vero firmam & solidam volumus, magneticamque interiorem tellurem, & validius cohaerentem, quam glebae, & terrarum eminentiae; unitum corpus per longissima tempora coëunte materia, formaque primaria indutum, partibus omnibus in toto combinatum.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
