# De mundo 114

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/114

quadrati forma sunt in natura nobis aspicientibus; omnes hae in quadrato aut trigono stellae fixae, quia permanent nobis intuentibus, ex motu telluris diurno in hemicyclo AB permanere & ferri videntur, circuli inclinationes habent, & in semicirculo AB observantur, quae positione inaequalibus distantiis absunt, non iisdem à centro diametris. Quare aut quadratus, aut trigonus, aut hexagonus Aplanis orbis si fuerit, nobis videtur orbicularis, cum de distantiis sensus non judicet, de tam longinquis nulla ratio intelligat, si maximis altitudinis intervallis stellae ipsae dissitae fuerint. Non enim nobis in Orionis sidere cognitum est, an sinister humerus eâdem sit distantiâ à terra cum dextro, an duplo majori aut minori; an quae in fronte Tauri apparent Hyades, & formam V repraesentant, longè dissimilibus distantiis à terra dissitae, nullam vere inter se comparatae V figuram imitentur. At supernae eminentiae multo incertiores termini, & supremae alicujus firmamenti convexitatis. Terrae igitur ab Aplane & Stellis fixis locus nullo certo indicio apprehenditur. Sed nec motivi orbes homocentrici sunt, & circa terram regulariter, ut centrum motionis, feruntur, ut illam, tanquam centrum universi, aut saltem motivi mundi, desiDigi designent. Imperfecta illa argumenta, quae à rectis motionibus inferuntur à centro & ad centrum, gravitate & levitate, quibus inferior dictus mundus, globusque telluris, conferentibus se in ima gravioribus, & centrum versus, consistunt. neque enim illuc gravia contendunt, tanquam ad locum, nec vis à natura corporis partibus insita, ut ad locum easdem impellat, nec locus allicit corpora ulla, sed corpora ipsa primaria mutuis actibus disponunt sese per loca.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
